prima promissio cœlestis est roris; secunda, terrenæ opimitatis. Nos enim primo ad cœlestia invitamur, cum a sæculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi. Et evangelium vestrum quoque habet: Quærite primum regnum Dei, et hæc adjicientur vobis (Luc. XII, 31). Cæterum, ad Esau pro mittit benedictionem terrenam, et subjicit cœlestem: De opimitate terræ, dicens (Gen. XXVII, 39), erit inhabitatio tua, et a rore cœli. Judæorum enim dispositio in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a terrenis bonis imbuta per legem, postea ad cœlestia per Evangelium credendo deducitur. Cum vero Jacob (Gen. XXVIII) somniat scalas obfirmatas in terra ad cœlum, et angelos alios ascendentes, et alios descendentes, innixum desuper Dominum, temere si forte interpretabimur, scalis his iter ad cœlum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant, Domini constitutum esse judicio. Cur autem ut evigilavit, et primum loci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem somnii? Cum enim dixisset: Quam terribilis est locus iste! non est, inquit, aliud, sed ædes Dei, et hæc porta cœli. Christum Dominum enim viderat, templum Dei, et portam eumdem, per quem aditur cœlum. Et utique portam cœli non nominasset, si cœlum non aditur apud Creatorem. Sed est et porta quæ recipit, et quæ perducit, strata jam a Christo; de quo Amos (Amos, IX, 6): Qui ædificat in cœlum ascensum suum; utique non sibi soli, sed et suis qui cum illo erunt, et, Circumdabis enim illos tibi, inquit (Is. XLIX, 18), tanquam ornamentum sponsæ. Ita per illum ascensum ad cœlestia regna tendentes, miratur Spiritus dicens (Is. XXXI, 5; LX, 8): Volant velut qui sunt milvi. Ut nubes volant et velut pulli columbarum ad me; scilicet simpliciter ut columbæ. Auferemur enim in nubibus obviam Domino, secundum Apostolum (I Thess, IV, 17) (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum Danielem (cap. VII), et ita semper cum Domino erimus, eatenus dum et in terra et in cœlo qui ob utriusque promissionis ingratos, ipsa elementa etiam testatur (Is. I, 2): Audi cœlum, et in aures percipe terra. Et ego quidem, etiamsi nullam spei cœlestis manum mihi toties Scriptura porrigente, satis haberem hujus quoque promissionis præjudicium, quod jam terrenam gratiam teneam, exspectarem aliquid et de cœlo, a Deo cœli, sicut et terræ ita crederem Christum sublimiora pollicentem, ejus esse qui et humiliora promiserat, qui experimenta majorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi si forte regni præconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem terrena gloria, cœlestis vero per ipsum Deum annuntiaretur. At tu hinc quoque alium argumentaris Christum, quod regnum novum annuntiet. Prius est, aliquod exemplum indulgentiæ proferas, ne merito dubitem de fide tantæ promissionis, quam sperandam dicis, imo ante omnia est, ut quem cœlestia prædicas repromittere aliquod, cœlum probes ejus. At nunc vocas ad cœnam, nec domum ostendis: allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus tuus cœleste regnum repromittit, non habens cœlum, quomodo et hominem præstitit, non habens carnem? O phantasma inane, præstigia magna etiam promissionis!
Liber Quartus.
Scripturus Tertullianus adversus opus Marcionis ex contrarietatum oppositionibus Antitheses cognominatum, ad separationem Legis et Evangelii coactum, qua duos Deos diversos, alterum Veteris, alterum Novi Testamenti dividebat,
c. 1. In primis diversitatem præceptorum et disciplinarum non negans, in unum et eumdum Deum competere demonstrat; ex eo quod ipse Deus creator per Prophetas suos aliam legem novam, Evangelii nempe, orituram prædixerit pro Veteri, ac testamentum æternum pro temporali.
c. 2. Deinde, non solum Lucæ Evangelium (quod Marcion adulteratum admittebat, nullo tamen adscripto titulo), sed etiam Joannis et Matthæi apostolorum, et Marci apostolici viri, non minus ac Lucæ, auctoritatem habere præscribit.
c. 3. Neque vero obstare quod apostolus Paulus ad Galatas apostolos reprehendat; non enim de Evangelii depravatione aut interpolatione, sed de conversatione tantum fuisse denotatos, imo ipsa eorum Evangelii digesta a pseudo-apostolis fuisse perversa.
c. 4. Atqui, dum disputatur de titulo Evangelii, quod