Marcion suum, Auctor item suum, id est Lucæ, affirmat adulteratum; ei præscribi auctoritatem, quod antiquius reperiatur, et illi vitiationem quod posterius; maxime, cum Marcion aliquanto catholicæ Ecclesiæ crediderit, et postea in hæresim descierit.
c. 5. Quippe, cum Lacæ Evangelium auctoritatem habeat ab Ecclesiis apostolicis, apud quas quod sacrosanctum est, ab Apostolis traditum constat; et proinde etiam cætera Evangelia, Joannis, Matthæi, et Marci; sed et Apocalypsis, ex ordine episcoporum ad originem recenso.
c. 6. Porro ad institutum veniens Auctor, nullam esse Veteris et Novi Testamenti diversitatem, vel inde præscribit, quod Christus noster impleverit prophetias Creatoris, et repræsentaverit promissiones ejus, ac leges adjuverit.
c. 7. Quod ipsum primum comprobat ex capite quarto Lucæ sub finem, de dæmonio expulso in synagoga Capharnaum, eo quod tria Lucæ prima capita, et initium quarti, tanquam suæ sententiæ contraria erasisset Marcion.
c. 8. Ex eodem capite, partim ante, partim post dictam historiam (nam etiam hoc transposuerat Marcion) de doctrina Christi apud Nazareth in synagoga, et aliis dæmoniis.
c. 9. Item ex capite quinto Lucæ, de vocatione apostolorum Simonis et filiorum Zebedæi, ac leproso mundato;
c. 10. Ex eodem de paralytico curato, et appellatione Filii hominis.
c. 11. De publicano allecto a Domino, et de jejunio, ac Christo sponso, et parabola vini novi ac veteris, ex eodem capite.
c. 12. Dein ex capite VI, de discipulis colligentibus spicas, ac sanata manu arida in sabbato.
c. 13. Ex eodem, de ascensu et oratione nocturna in monte, apostolorum duodecim numero, mutatione nominis Petri, ac conventu gentium ad Christum.
c. 14. De beatitudinibus, seu sermone Domini in monte, ex eodem.
c. 15. De variis maledictionibus, quibus Væ Pharisæis imprecatus est, ex eodem.
c. 16. De præcepto dilectionis tam inimicorum quam proximi, ex eodem.
c. 17. De fænore interdicto, aliisque Domini verbis pene ad finem usque ejusdem capitis.
c. 18. Ex capite etiam VII Lucæ de fide centurionis, resuscitato filio viduæ, Joanne Baptista et muliere peccatrice.
c. 19. Posthæc ex capite VIII Lucæ, de divitibus mulieribus adhærentibus Christo, de verbis Domini ad discipulos, et de matre ac fratribus Christi.
c. 20. De miraculis Christi, quibus ventis ac mari imperavit, legionem dæmonum ejecit, et fluxum sanguinis curavit in muliere, ex eodem.
c. 21. Ex IX item capite Lucæ, de discipulis ad prædicandum missis, pasto populo in solitudine, confessione Petri: Tu es Christus, et prædicta persecutione fidelium.
c. 22. De ostensione Christi cum Moyse et Helia in secessu montis, ex eodem.
c. 23. De verbis Domini ad Pharisæos, dilectione parvulorum, et increpatione ejus qui dixerat: Sequar te quocumque ieris, ex eodem.
c. 24. Porro et ex capite X Lucæ, de allectione LXX discipulorum, et potestate illis data.
c. 25. De oratione Domini ad Patrem, verbis ad discipulos, et responso facto legis doctori, ex eodem.
c. 26. Exinde ex capite XI Lucæ, de Oratione dominica, aliisque orandi formis et parabolis eo pertinentibus; de surdo dæmonio expulso, ac de exclamatione mulieris de turba.
c. 27. De Pharisæis signum petentibus, et aliis eorumdem increpationibus, ex eodem.
c. 28. Ex capite XII Lucæ, de verbis Domini variis ad discipulos, et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum.
c. 29. De cura non agenda animæ de victu, et corpori de vestitu, succingendis lumbis, ac servis beatis, et igne misso in terram, aliisque verbis Domini; ex eodem capite.
c. 30. Rursus ex capite XIII Lucæ, de curatione Sabbato facta, parabolis, aliisque verbis Domini.
c. 31. Etiam ex capite Lucæ XIV, quales ad cœnam vel prandium vocandi sint, ac de cœna ad quam vocavit multos.
c. 32. Item ex capite XV Lucæ, de ove et dragma perditis et inventis.
c. 33. Ex capite etiam XVI Lucæ, de duobus dominis, Deo et Mammona, ac dicto Domini: Lex et Prophetæ usque ad Joannem.
c. 34. De divortio prohibito, ac proinde conjugio approbato, et inferno ac sinu Abrahæ, ex eodem.
c. 35. Deinceps ex cap. XVII Lucæ, de verbis Domini diversis, leprosis decem curatis, et interrogatione Pharisæorum de regno Dei.
c. 36. Similiter ex cap. XVIII Lucæ, de parabolis judicis, ac Pharisæi et Publicani orantium in templo, verbis Domini ad adolescentem divitem, et cæco curato.
c. 37. Ex capite etiam XIX Lucæ, de Zachæo, et servorum parabola qui secundum rationem fœneratæ pecuniæ dijudicantur.
c. 38. Item ex cap. XX Lucæ de variis verbis Domini ad Pharisæos, Principes Sacerdotum, Sadducæos, et Scribas.
c. 39. Præterea et ex XXI Lucæ capite, de venturis in nomine Christi et signis ultimi finis, ac de doctrina Christi in templo et secessu in montem elæonem.
c. 40. Idem ex cap. XXII Lucæ, de die Paschæ electo ad Passionem, venditione ac proditione Judæ, et de distributione corporis et sanguinis Christi.
c. 41. De imprecatione illi facta, per quem traderetur Filius hominis, ac osculo traditoris; et de responso Domini ad interrogationem an ipse esset Christus, ex eodem capite.
c. 42. Ex capite quoque XXIII Lucæ, de simili responso in domo Pilati, judicio apud eumdem Pilatum et