qui prædicavit innovationem, iste prænuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris potestatum? quid antitheses exemplorum distorques adversus Creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et affectionibus ejus potes recognoscere? Ego, inquit (Deut. XXXII, 39), percutiam, et ego sanabo: Ego, inquit (I Reg. II, 6), occidam, et ego vivificabo; condens scilicet (Is. XLV, 7) mala, et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis quoque et inconstantiæ nomine reprehendere, prohibentem quæ jubet, et jubentem quæ prohibet. Cur ergo non et antitheses ad naturalia reputasti contrarii sibi semper Creatoris? nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex diversitatibus structum æmularum invicem substantiarum? Prius itaque debueras alium Deum luminis, alium tenebrarum determinasse, ut ita posses alium Legis, alium Evangelii adseverasse. Cæterum, præjudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta.
Caput II.
Habes nunc ad antitheses expeditam a nobis responsionem. Transeo nunc ad Evangelii, sane non judaici, sed pontici, interim adulterati demonstrationem, præstructuram ordinem quem aggredimur. Constituimus in primis, evangelicum Instrumentum Apostolos auctores habere, quibus hoc munus Evangelii promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si et Apostolicos, non tamen solos, sed cum Apostolis, et post Apostolos. Quoniam prædicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriæ studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, imo Christi, qui magistros Apostolos fecit. Denique, nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthæus insinuant; ex Apostolicis, Lucas et Marcus instaurant, iisdem regulis exorsi, quantum ad unicum Deum attinet Creatorem, et Christum ejus, natum ex virgine, supplementum Legis et Prophetarum. Viderit enim si narrationem dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat, de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion Evangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi titulum quoque affingere, cui nefas non fuit ipsum corpus evertere. Et possem hic jam gradum figere, non agnoscendum contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam constantiam præferat, nullam fidem repromittat de plenitudine tituli, et professione debita auctoris. Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intelligi potest. Nam ex iis commentatoribus quos habemus, Lucam videtur Marcion elegisse, quem cæderet. Porro, Lucas non apostolus, sed apostolicus; non magister, sed discipulus; utique magistro minor; certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio: ut, etsi sub ipsius Pauli nomine Evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas Instrumenti, destituta patrocinio antecessorum; exigeretur enim id quoque Evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit. Siquidem (Gal. II, 1) propterea Hierosolymam ascendit ad cognoscendos Apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurrisset, id est, ne non secundum illos credidisset, et non secundum illos evangelizaret. Denique, ut cum auctoribus contulit et convenit de regula fidei; dexteras miscuere, et exinde officia prædicandi distinxerunt, ut illi in Judæos, Paulus in Judæos et in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucæ, auctoritatem antecessorum et fidei et prædicationi suæ optavit, quanto magis eam Evangelio Lucæ expostulem, quæ Evangelio magistri ejus fuit necessaria? Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucæ cœpit religionis christianæ sacramentum. Cæterum, si et retro decucurrit, habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque pervenit, cujus testimonio adsistente, Lucas quoque possit admitti.
Caput III.
Sed enim Marcion nactus epistolam Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis (Gal. II), ut non recto pedes incedentes ad veritatem Evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes Evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum, quæ propria, et sub apostolorum nomine eduntur, vel etiam apostolicorum; ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. Porro, etsi reprehensus est Petrus et Joannes et Jacobus, qui existimabantur columnæ, manifesta causa est. Personarum enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen, cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur (I Cor. IX, 19), potuit et Petro hoc in consilio fuisse, aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem vindicantium et judaicos fastos. Adeo non de prædicatione, sed de conversatione, a Paulo denotabantur; æque denotaturo, si quid de Deo creatore,