Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
405
406
LIB. IV ADVERSUS MARCIONEM.

0405A matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset, an non; quando de hoc fuit quæstio, quam ex ista tentatione discuterent. Quis autem dubitaret natum, quem videret hominem, quem audisset filium se hominis professum, quem de conspectu omnis humanæ qualitatis dubitarent Deum, aut filium Dei credere? propheten facilius existimantes, licet magnum aliquem, utique tamen natum. Etiamsi in exploratione nativitatis tentandus fuisset, quodcumque aliud argumentum tentationi competisset, quam per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. Dic mihi: Omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et census constat actos (Luc. II) sub Augusto nunc 0405B in Judæa per Sentium Saturninum, apud quos genus ejus inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio tentationis istius. At vere mater et fratres ejus foris stabant. Superest et dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quæ mihi mater aut fratres? quasi ad generis et nativitatis negationem; sed et ex caussæ necessitate et conditione rationali. Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones ejus, amplius et avocare eum a solemni opere quærentes, merito indignatus est. Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum præmisisset, Quæ mihi mater, et qui mihi fratres? subjungens, nisi qui audiunt verba mea, et faciunt ea? transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide judicaret. 0405C Nemo autem transfert quid, nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant? meritorum scilicet conditione, non ex primorum negatione; in semetipso docens, qui patrem aut matrem aut fratres præponeret verbo Dei, non esse (Matth., X, 27) dignum discipulum. Cæterum, ex hoc 0406A magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere; quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit, sed ut digniores. Denique nihil magnum, si fidem sanguini præposuit, quem non habebat.


Caput XX.

Quis autem iste est, qui et ventis et mari imperat (Luc, VIII)? Nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti jam et exclusi Creatoris. Non ita est. Sed agnorant substantiæ auctorem suum, quæ famulis quoque ejus obaudire consueverant. Inspice Exodum (Exod., XIV), Marcion, adspice Mari Rubro, vastiori super omnia stagna Judææ, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum, et pari utrimque stupore discriminis fixum, sicco populum 0406B pede, intestino itinere transmitteret, rursusque sub ejusdem virgæ nutu, redeunte natura, Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret: in quod opus et austri servierunt. Lege et (Jos., III, 4) sortes familiæ dirimendæ, in transitum ejus Jordanis machæram fuisse, cujus impetum atque decursum plane et Jesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad hæc? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis Creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam prædicatio marinæ istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, Psalmus (Ps. XXVIII, 3) expungitur: Dominus, inquit, super aquas multas: cum undas freti discutit, Habacuc adimpletur: Dispargens, inquit, (Habac., III, 9) aquas itinere: cum ad minas ejus eliditur 0406C mare, Nahum quoque absolvitur: Comminans, inquit (Nah., I, 4), mari, et arefaciens illud; utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis Creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem prædicari putas, non figurate, nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales