omnino lædi. Et utique scimus (salva simplicitate Scripturæ; nam nec et ipsæ bestiæ nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiæ, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimæ cujusque bestiæ nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps. XC, 13): Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem; sicut etiam Isaias (Is., XXVII, 1): Illa die superducet Dominus Deus machæram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem (Is., XXXV, 8): Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda: qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt; et non erit jam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic. Cum via fidem demonstret, per quam ad Deum perveniemus, jam tunc eidem viæ, id est fidei, hanc erogationem et subjectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quæ antecedunt, legas (Is., XXXV, 3): Invalescite, manus dimissæ, et genua resoluta. Tunc patefient oculi cæcorum, et aures exaudient surdorum. Tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et allis præstaret, prior acceperat a Patre, et secundum ordinem prædicationis exhibuit.
Caput XXV.
Quis Dominus cœli invocabitur, qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago et confiteor, Domine cœli, quod ea quæ erant abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quæ ista? et cujus? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a Deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil præmiserat, in quo aliquid absconditum esset potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum, aut nominum argumenta, per allegorias et figuras, vel ænigmatum nebulas obumbrata; sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis Deus? ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum, nulla via data ab ipso per aliquam operum prædicationem; vel vestigia, per quæ sapientes atque prudentes deducerentur. Quanquam et si in aliquo deliquissent erga Deum ignotum, pone tunc notum; non tamen zelotem eum experiri debuissent, qui dissimilis Creatoris inducitur. Igitur si nec materias præmiserat, a quibus aliquid occultasset; nec reos habuerat, a quibus occultasset; nec debuerat occultasse, etiam si habuisset; jam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit: ita nec Dominus cœli, nec Pater Christi; sed ille, in quem competunt omnia. Nam et abscondit præmisso obscuritatis propheticæ instrumento, cujus intellectum fides mereretur: Nisi enim (Is., VII, 9), credideritis, non intelligetis; et reos habuit (Rom. I) sapientes atque prudentes, ex ipsius operibus tot ac tantis intelligibilem Deum non requirentes, vel perperam in illum philosophantes, et ingenia hæreticis subministrantes; et novissime, zelotes est. Denique olim hoc per Isaiam concionabatur, quod Christus gratulatur (Is., XXXIX, 14): Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium celabo. Sicut et alibi (Is., XLV, 3) tam abscondisse, quam revelatum esse significat: Et dabo illis thesauros absconditos, invisibiles aperiam illis. Et rursus (Is., XLIV, 20): Quis alius disjiciet signa ventriloquorum, et divinationes ex corde; avertens in posteriora sapientes, et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit (Is., XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas: ergo illis traduxisse debuerat, quibus Creator abscondidit, tionem repromiserit. Aut si Deus Marcionis, ea quæ sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agnitio præstanda, quibus fuerat negata; non parvulis, quibus nihil Creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius Legis et Prophetarum inveniri in Christo, quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a Patre. Credas si Creatoris est Christus, cujus omnia; qui non minori se tradidit omnia Filio Creator, quæ per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Cæterum, si eperchomenos ἐπερχόμενος ille, quæ sunt omnia quæ illi a Patre sunt tradita? quæ sunt Creatoris? Ergo bona sunt quæ Pater Filio tradidit; et bonus jam Creator,