Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/212

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
423
424
TERTULLIANI

0423A cujus omnia bona sunt; et ille jam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut Filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus, qui nec filium unde ditaret habuit, nisi de alieno. Aut si nihil de Creatoris traditum est ei a Patre, et quomodo hominem Creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est; omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem Filio factam. Sed etsi omnia ad hominum genera, id est, ad omnes nationes interpretaberis, et has Filio tradidisse Creatoris est: (Ps. II, 8) Dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Aut si habet et ipse aliqua sua, quæ omnia Filio traderet, pariter cum homine Creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus, in fidem, in exemplum; ne tam merito non 0423B credam ejus esse omnia cujus nihil video, quam merito credam, etiam quæ non ideo ejus esse, cujus sunt universa quæ video. Sed (Matt. XI, 27): Nemo scit qui sit Pater nisi Filius; et qui sit Filius, nisi Pater, et cuicumque Filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum Deum prædica vit. Hinc enim et alii hæretici fulciuntur, opponentes Creatorem omnibus notum, et Isræli, secundum familiaritatem, et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse testatur nec Isræli cognitum se (Is. I, 3): Isræl autem me non cognovit, et populus me non intellexit? nec nationibus (Is. LXV, 5): Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo? Propter quod et illas stillicidium situlæ deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit (Is. Lvxi, 15): Vide ergo an confirmatio 0423C sit propheticæ vocis, exprobrantis ignorantiam in Deum humanam, quæ fuerit ad Filium usque. Nam et ideo subtexuit, ab eo cognosci Patrem, cui Filius revelaverit (Is. XLII): quoniam ipse erat, qui positus a Patre illuminatio Nationum annuntiabatur, utique Deo illuminandarum etiam Isrælis, utique per agnitionem Dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem Dei alterius, quæ Creatori competere possunt; quia quæ non competent Creatori, hæc poterunt in fidem proficere Dei alterius. Si et sequentia inspicias: Beati oculi qui vident quæ videtis: dico enim vobis, quia prophetæ non viderunt quæ vos videtis; de superiori sensu descendunt; adeo neminem, ut decuit, Deum cognovisse: quando nec prophetæ vidissent quæ sub Christo videbantur. Nam si non meus 0423D esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res Dei ignoti, et tanto post ævo revelati? Quæ autem fuisset felicitas eorum qui tunc videbant, quæ alii 0424A merito vidisse non poterant, si non erant consecuti repræsentationem eorum quæ nunquam prædicarant, nisi quoniam poterant vidisse, qui Dei sui res quas etiam prædicaverant, non tamen viderant? Hæc autem felicitas erit aliorum, qui videbant, quæ alii tantum prædicaverant. Denique ostendemus, et jam ostendimus, ea visa in Christo, quæ fuerant prædicata; abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus sæculi. In Evangelio veritatis, legis doctor Dominum aggressus: Quid faciens, inquit, vitam æternam consequar? In hæretico vita solummodo posita est, sine æternæ mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quæ in lege promittitur a Creatore longæva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse 0424B: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitæ sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor, quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cujus regulas etiam docebat. Sed quia et mortui jam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem æternæ vitæ per exempla recidivæ, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spes, idcirco consuluit de æternæ vitæ consecutione. Itaque Dominus ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens præceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem, et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit omnifariam diligendi Dominum Deum suum. Denique, si de vita longæva et ille consuluit, et Christus respondit, quæ sit penes Creatorem; 0424C non de æterna, quæ sit penes Marcionis Deum, quomodo consequitur æternam? Non utique codem modo quo et longævam. Pro differentia enim mercedum, operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione Dei tui consequetur vitam æternam Marcionites, sicut longævam dilector Creatoris. Sed quale est, ut non magis diligendus sit, qui æternam pollicetur, si diligendus est qui longævam repromittit? Ergo ejusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitæ captanda disciplina. Quod Creator docet, id et Christo opus est diligi, ut præstet, interveniente et hic illa præscriptione, qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora præcedunt; quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora præparaverunt. Viderit nunc si æternam 0424D nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille æternæ, non longæ vitæ invitator, de longæva consultus quam destruebat, non ad æternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat.