et filii eorum? In virtute scilicet Creatoris. Nam si putas sic accipiendum, Si ego in Beelzebule ejicio dæmonia, filii vestri in quo? quasi illos sugillaret in Beelzebule ejicientes, resistet tibi prior sensus, non posse Satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebule ejiciebant; sed, ut diximus, in virtute Creatoris: quam ut intelligi faceret, subjungit: Quod si ego in digito Dei expello dæmonia, ergone appropinquavit in vos regnum Dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen, virtutem Creatoris digitum Dei appellaverunt (Exod. VIII): Digitus Dei est hoc; quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator vetustatum, scilicet suarum, virtutem Dei digitum Dei dixit non alterius intelligendam, quam ejus apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat, cujus et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, principem dæmoniorum, quem Beelzebulem et Satanam supra dixerat, significans digito Dei oppressum, non Creatorem ab alio Deo subactum. Cæterum, quomodo adhuc staret regnum ejus in suis terminis, et legibus, et officiis, quem licet integro mundo vel sic potuisset videri superasse validior ille Deus Marcionis, si non secundum legem ejus etiam Marcionitæ morerentur, in terram defluendo, sæpe et a scorpio docti non esse superatum Creatorem. Exclamabat mulier de turba, Beatum uterum qui illum portasset, et ubera quæ illum educassent. Et Dominus: Imo, beati qui sermonem Dei audiunt, et faciunt. Quia et retro sic rejecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores Dei præfert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat, ut ne tum cum id rursus audit; rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suæ transtulit in discipulos; a qua non transtulisset, si eam non haberet.
Caput XXVII.
Alibi malo purgare quæ reprehendunt Marcionitæ in Creatore. Hic enim sufficit, si ea in Christo reperiuntur. Ecce inæqualis, et ipse inconstans, levis, aliud docens, aliud faciens: jubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto ævo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam; sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere: et væ ingerit Pharisæis et doctoribus legis. Quis est tam similis Dei mei Christus, nisi ipsius? Sæpe jam fiximus, nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium Deum promulgasset. Ideo et tunc Pharisæus, qui illum vocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem, qui Deum legis circumferret? Jesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens, illos calicis et catini exteriora emundare; interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate: ut significaret vasculorum munditias hominum esse intelligendas apud Deum: quia et Pharisæus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora autem vestra non emundatis, id est animam, adjiciens: Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit, ad eumdem Deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cujus uterque sit, præponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio (Os. VI, 6). Subjungit enim: Date quæ habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quod si et alius potest Deus misericordiam mandasse, non tamen antequam cognitus. Porro et hic apparet, illos non de Deo increpitos; sed de ejus disciplina, a quo illis et figurate vasculorum munditiæ, et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et oluscula decimantes, vocationem autem et dilectionem Dei prætereuntes objurgat. Cujus Dei vocationem et dilectionem, nisi cujus et rutam et mentam, ex forma Legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant; ei utique, cui majora non exhibebant, dicenti (Deut., VI, 5): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex