Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/215

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
429
430
LIB. IV ADVERSUS MARCIONEM.

0429A tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Cæterum, nec tempus admisisset, ut Christus tam præcoquam, imo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet novo et recenti Deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum, et honorem salutationum, cum incusat, sectam Creatoris administrat, ejusmodi principes Sodomorum archontas appellantis (Is., I, 23), prohibentis etiam confidere in præpositos, imo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine (Ps. CXVII, 8, 9). Quod si propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit ejusmodi sperandi et confidendi in hominem (Jerem., XVII, 5), idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, 0429B quæ ipsi ne digito quidem aggredi auderent: non Legis onera sugillans quasi detestator ejus; quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis prætereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem Dei, ne hæc quidem gravia, nedum decimas rutarum, et munditias catinorum? Cæterum, excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. Sed quæ onera taxat? Quæ ipsi de suo exaggerabant, docentes præcepta, doctrinas hominum, commodorum suorum caussa (Is., V, 23), jungentes domum ad domum, ut quæ proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes judicata pauperum; uti esset illis vidua in rapinam, et pupillus in prædam. De quibus 0429C idem Esaias (Is., XXVIII, 14): Væ qui valent in Hierusalem, et rursus (Is., III, 3): Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis, quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienæ enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem væ audiunt etiam, quod ædificarent prophetis monumenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum; si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitæ, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores, nisi interpretationem legis? ad cujus intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet: Nisi enim credideritis, non intelligetis; neque alios admittebant, 0429D utique docentes præcepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos intrœuntes, nec aliis aditum præstantes, increpabat, obtrectator habendus est legis, an fautor? Si obtrectator, placere debebant et 0430A præclusores legis: si fautor, jam non et æmulus legis. Sed hæc omnia ad infuscandum Creatorem ingerebat ut sævum, erga quem delinquentes, væ habituri essent. Et quis sævum non potius timeret provocare, deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat, quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum Creatoris.


Caput XXVIII.

Merito itaque non placebat illi hypocrisis Pharisæorum, labiis scilicet amantium Deum, non corde: Cavete, inquit (Luc, XII) discipulis, a fermento Pharisæo rum, quod est hypocrisis, non prædicatio Creatoris. Odit contumaces Patris Filius; non vult suos tales existere in illum: non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cujus exemplum a discipulis caveretur. 0430B Ita Pharisæorum prohibet exemplum: in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisæi. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis, et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem; quæ clavem agnitionis habens, nec ipsa introiret, nec alios sineret; ideo adjicit: Nihil autem opertum, quod non patefiet; et nihil absconditum, quod non dignoscetur; ne quis existimet illum Dei ignoti retro et occulti, revelationem et adagnitionem intentare, cum subjiciat etiam quæ inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes: Hic non expellit dæmonia nisi in Beelzebule, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex Evangelii promulgatione. Deinde conversus ad discipulos: Dico autem, 0430C inquit, vobis amicis meis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias prædicens (Is., LVII, 1): Vide quomodo justus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; Creatorem utique significans. Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi, si, quem timeri jubet, offendi vetat; et quem offendi vetat, demereri jubet; et qui hæc mandat, ipsius est, cui timendo, et non offendendo, et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere: Dico enim vobis, Omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram Deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram 0430D hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. Hi ergo erunt quos supra præmonet, ne timeant tantummodo occidi; ideo præmittens non timendam occisionem, ut subjungeret substruendam