confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium, quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in Evangelio Matthæi (Matth., V, 32): Qui dimiserit, inquit, uxorem suam præter caussam adulterii, facit eam adulterari; atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a viro duxerit. Cæterum, præter ex caussa adulterii, nec Creator disjungit, quod ipse scilicet conjunxit, eodem alibi Moyse constituente (Deut., XXII, 28) eum qui ex compressione matrimonium fecerat, non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quod si ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia voluntarium? sicut et prophetiæ auctoritate (Mal., II, 15): Uxorem juventutis tuæ non dimitte. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique Creatoris ineuntem, tam in permittendo repudio, quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum quoquo velis prospectorem, quas nec separari vult, prohibendo repudium, nec cum macula haberi, tunc permittendo divortium. Erubesce non conjungens, quos tuus quoque Christus conjunxit. Erubesce etiam disjungens sine eo merito, quo disjungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit Dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit, eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam; quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Joannis mentione. Joannes enim retundens Herodem, quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa, (non alias hoc permittente, imo et præcipiente lege (Deut., XXV), quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi) conjectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Joannis, Dominus, et utique successus exitus ejus, illicitorum matrimoniorum et adulterii figuras jaculatus est in Herodem; adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit; quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat; et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite; ex libidinis, non ex legis instinctu; ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet, etiam subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis, et pauperis in sinu Abrahæ requiescentis. Nam et illud, quantum ad Scripturæ superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohæret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet utramque mercedem Creatoris, sive tormenti, sive refrigerii apud inferos, determinat eis positam qui Legi et Prophetis obedierint, Christi vero et Dei sui cœlestem definit sinum et portum. Respondebimus, et hac ipsa scriptura revincente oculos ejus, quæ ab inferis discernit Abrahæ sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahæ sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum, et transitum utrinque prohibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo, per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quæ sinus dicta sit Abrahæ, ad recipiendas animas filiorum ejus, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahæ censum deputandarum, et ex eadem fide, qua et Abraham Deo credidit, nullo sub jugo legis, nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem, sinum dico Abrahæ, etsi non cœlestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium præbituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura cœlesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus ædificat in cœlum, secundum Amos (Amos, IX, 6); utique
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/222
Appearance