Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/223

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
445
446
LIB. IV ADVERSUS MARCIONEM.

0445A suis, ubi est locus æternus, de quo Isaias (Is. XXXIII, 14): Quis annuntiabit vobis locum æternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio babens injustitiam et iniquitatem? Quod si æternus locus repromittitur, et ascensus in cœlum ædificatur a Creatore, promittente etiam semen Abrahæ velut stellas cœli futurum, utique ob cœlestem promissionem, salva ea promissione, cur non capiat sinum Abrahæ dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delinietur futuri imago, ac candida quædam utriusque judicii prospiciatur? Admonens quoque vos hæreticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum Deum prædicantes Creatorem, et unum Christum prædicantes ejus, et utrumque judicium, 0445B pœnæ et salutis æternæ, apud unicum Deum positum, qui occidat et vivificet. Imo, inquit, nostri Dei monela de cœlo, non Moysen et prophetas jussit audiri, sed Christum: Hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis jam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere: Tu es Christus, antequam audivisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Hæc igitur fides eorum meruerat, ut etiam voce cœlesti confirmaretur, jubente illum audiri, quem ergo agnoverant, evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum æternum, ædificantem illis ascensum suum in cœlum (Is. LII, 7; XXXIII, 14; Am. IX, 6). Apud inferos autem de eis dictum est; 0445C Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos (Luc. XVI, 29); qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant esse post mortem superbiæ divitiarum, et gloriæ deliciarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis: decreta autem ab eo Deo, qui (Ps. CXII, 6) de thronis deponit dynastas, et de sterculinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat Creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.


Caput XXXV.

Conversus ibidem ad discipulos (Luc. XVII), væ dicit auctori scandalorum: expedisse ei si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato præcipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis, utique discipulis ejus, scandalizasset. 0445D Aestima quale supplicium comminetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum ejus. Agnosce igitur et judicem, et illo affectu pronuntiantem de cura suorum, quo et Creator retro 0446A (Zach., II, 8): Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus ejusdem est: peccantem fratrem jubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personæ, parcens ei; habens Liviticum (Levit., XIX, 17): Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traducens proximum tuum; utique et fratrem; et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet, qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias (Exod. XXIII, 4), quo minus ea reducas fratri tuo; nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti jubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud Creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians (Levit. XIX, 0446B 18): Fratris malitiæ memor ne sis; Nec petenti eam præstes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum (Levit. XIII et XIV) quantæ sit interpretationis erga species ipsius vitii, et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum æmulum ejus affirmet prævenientem solemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus (Luc. XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si 0446C quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximæ documenta virtutis et potestatis; quæ ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed ejusmodi et alibi jam dicta sunt, in documento superiore. Nunc etsi præfatus est, multos tunc fuisse leprosos apud Isrælem in diebus Helisæi prophetæ, et neminem eorum purgatum nisi Naaman Syrum (Luc. IV, 27): non utique numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem Creatoris, unum remediantis, et prælationem ejus qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? Sed hac cum maxime 0446D pronuntiatione diffidentiam Isrælis vel superbiam pulsat; quod cum multi essent illic leprosi, et prophetes non deesset, etiam edito documento, nemo decucurrisset ad Deum operantem in prophetis. Igitur,