quoniam ipse erat authenticus pontifex Dei Patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, præcepit; Iste ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet, nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Imo digniora sunt interpretanda, et fidei justiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem jussi abire ad sacerdotes, obaudierant: neque enim credibile est, emeruisse medicinam a destructore legis, observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale præcepit? quia nec Elisæus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat Creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intelligit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariæ regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Isræle, habens schisma illud ex decem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam, collocaverat apud Samariam Jeroboam (III Reg. XI et XVI). Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum; sicut in Evangelio Joannis (Joan. IV) Samaritana illa in colloquio Domini apud puteum: Næ tu major sis, et cætera. Et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque, qui et per Amos (Amos, VI, 1), Væ dixerit eis, qui confiderent in monte Samariæ; jam et ipsam restituere dignatus, de industria, jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant, nisi ubi et templum; subjiciens Samaritam Judæo, quoniam ex Judæis salus Isrælitæ et Samaritæ. Tota enim promissio tribui Judæ Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum, et matricem religionis, et fontem, non puteum, salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide jam justificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem, memorem divinæ gratiæ Samariten miratus, non mandat offerre munus ex Lege; quia satis jam obtulerat, gloriam Deo reddens, hoc et Domino volente interpretari legem. Et tamen cui Deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Isrælites alium Deum usque adhuc didicisset? Cui alii, quam cui omnes remediati retro a Christo? Ideo, Fides tua te salvum fecit, audit; quia intellexerat veram se Deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem ejus Christum facere debere. Sed nec Pharisæi possunt videri de alterius Dei regno consuluisse Dominum, quando venturum sit, quamdiu alius a Christo editus Deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse, quam de cujus consulebatur. Non venit, inquit, regnum Dei cum observatione; nec dicunt, Ecce hic, ecce illic; Ecce enim regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Quis non ita interpretabitur, intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis si faciatis Dei præceptum? Quod si in præcepto est Dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Præceptum, inquit (Deut. XXX, 11-14), excelsum non est, nec longe a te. Non est in cœlo, ut dicas: Quis ascendet in cœlum, et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic, nec illic; ecce enim intra vos est regnum Dei. Et ne argumentetur audacia hæretica, de regno Creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis Dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim, Filium hominis ante multa pati, et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius exspectabat. Reprobari autem habens et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari, inde decerpsit, ubi in lapidis ænigmate utraque revelatio ejus apud David (Ps. CXVII, 21) canebatur; prima recusabilis, secunda honorabilis: Lapis, inquit, quem reprobaverunt ædificantes, iste factus est in caput anguli. A Domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus Deum de contumelia aut gloria scilicet alicujus prædicasse, ut non eum portenderet, quem et in lapidis, et in petræ, et in montis figura (Is. VIII, 4) portenderet. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus Nœ et Loth comparat tetris et atrocibus Deus et lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quæ præceptum Creatoris non impune contempsit, si non cum judicio venit vindicandorum præceptorum suorum? Etiam si vindicat ut et ille, si judicat me, non debuit per
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/224
Appearance