ejus documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de judæi Christi, exspectemus etiam nunc ne quid de suo prædicet, illum interim esse credentes, quem omni loco prædicat.
Caput XXXVI.
Nam et orandi perseverantiam et instantiam (Luc. XVIII) mandans, parabolam judicis ponit, coacti audire viduam, instantia et perseverantia interpellationum ejus. Ergo judicem Deum ostendit orandum, non se, si non ipse est judex. Sed subjunxit, facturum Deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit judex, qui et vindex. Creatorem ergo meliorem Deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die ac nocte vindicem ostendit. Et tamen, cum templum Creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit Pharisæum in superbia, Publicanum in humilitate; ideoque alterum reprobatum, alterum justificatum descendisse (Luc. XVIII); utique docendo qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiæ, sive justificatricem humilitatis. Alterius Dei nec templum, nec oratores, nec judicium invenio penes Christum, nisi Creatoris. Illum jubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium; non in superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem opinor. Nam et quam docuit orationem, Creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari qua Deus optimus et ultro bonus non vult. Sed quis optimus, nisi unus, inquit Deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit; sed unum esse optimum Deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus Deus. Et utique optimus, qui pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et juvans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: Præceptor optime, quid faciens vitam æternam possidebo? De præceptis Creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum præceptis Creatoris vitam acquiri sempiternam. Cumque ille principaliora quæque affirmasset observasse se ab adolescentia: Unum, inquit, tibi deest. Omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me. Age Marcion, omnesque jam commiserones et coodibiles ejus hæretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora præcepta, non occidendi, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? An et illa servavit, et quod deerat, adjecit? quamquam et hoc præceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in Lege et Prophetis, uti gloriosissimus ille observator præceptorum pecuniam multo chariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in Evangelio (Matth. V, 17), Non veni dissolvere Legem et Prophetas, sed potius adimplere. Simul et cætera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et Dei nomen et optimi, et vitam æternam, et thesaurum in cœlo, et semetipsum; cujus præcepta supplendo et conservavit et auxit: secundum Michæam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem (Mich. VI, 8): Si annuntiavit tibi homo quid bonum, aut quid a te Dominus exquirit, quam facere judicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi Dominum Deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum; scientiam legis: Præcepta, inquit, scis? facere judicium: Vende, inquit, quæ habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum Deo. Et veni, inquit, sequere me. Tam distincta fuit a primordio Judæa gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Jesus autem Marcionis et natus non dubitaretur, qui homo videbatur; utique qua non natus nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis, qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur prætereuntem illum cæcus audisset, cur exclamavit: Jesu fili David, miserere mei, nisi quia filius David, id est, ex familia David non temere deputabatur, per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant. Sed antecedentes increpabant cæcum, uti taceret. Merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse, quod Jesus non esset filius David, ut idcirco silentium cæco indixisse credantur. Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse præsumeretur, quam Dominum falsam in se prædicationem sustinere potuisse. Sed patiens Dominus; non tamen confirmator erroris, imo etiam detector Creatoris; ut non prius hanc cæcitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Jesum filium David existimaret. Atquin, ne patientiam ejus infamaretis,