Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
451
452
TERTULLIANI

0451A nec ullam rationem dissimulationis illi affingeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit cæci prædicationem, et ipsa remuneratione medicinæ, et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis cæcum credidisse? Ab alio Deo descendisse Jesum ad dejectionem Creatoris? ad destructionem Legis et Prophetarum? non illum esse, qui ex radice Jesse et ex fructu lumborum David destinabatur (Ps. CXXXII, 11), cæcorum quoque remunerator? Sed nondum puto ejusmodi tunc cæci erant, qualis Marcion, ut hæc fuerit cæci illius fides, qua crediderit in voce, Jesu fili David. Qui hoc se et cognovit, et ab omnibus cognosci voluit, fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, 0451B ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Jesum, David filium credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo: Fides tua te salvum fecit. Atque ita cæcus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim cæcus cæcum deducere solet. «Nam si aliquando (II Reg. V) Davidem in recuperatione Sionis offenderant cæci resistentes, quominus admitteretur» (in figuram populi proinde cæci, non admissuri quandoque Christum filium David), «ideo Christus ex diverso cæco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, et ex animi diversitate bonus cæcis, quos ille jusserat cædi. Et cur fidei, et quidem pravæ, præstitisse se dixit?» Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. 0451C Nam et qui David offenderant, cæci: nunc vero ejusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David, restituit lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum puto offenderat, non valetudo.


Caput XXXVII.

Consequitur (Luc. XIX) et Zachæi domus salutem. Quo merito? Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa cæci, Miserere mei, Jesu fili David; et omnis populus laudes referebat Deo, non Marcionis, sed David. Enimvero Zachæus etsi allophylus fortasse, tamen aliqua notitia Scripturarum ex commercio judaico afflatus; plus est autem, et ignoras 0451D Isaiam (Is. LVIII, 7) præcepta ejus impleverat. 0452A Confringito, inquit, panem tuum esurienti; et non habentes tectum, in domum tuam inducito; hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens Dominum. Et nudum si videris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiæ opera dimidium substantiæ offerens; dissolvens violentiorum contractuum obnexus, et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conscriptionem iniquam dissipans, dicendo: Et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. Itaque Dominus: Hodie, inquit, salus huic domui. Testimonium dixit, salutaria esse quæ præceperat prophetes Creatoris. Cum vero dicit: Venit enim Filius hominis salvum facere quod periit, jam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cujus fuerat, et cui perierat quod 0452B salvum venerat facere; sed in alterius quæstionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quærendum est ex qua substantiæ specie periisse videatur. Si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si et anima perierat, animæ perditio saluti destinatur: caro quæ non periit, salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia hæreticorum negantium carnis salutem. Jam et Christus Creatoris confirmatur, qui secundum Creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum quoque parabola, qui secundum rationem fœneratæ pecuniæ dominicæ dijudicantur, 0452C judicem ostendit Deum, etiam ex parte severitatis, non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis videatur habuisse. Aut si et hic Creatorem finxerit austerum tollentem quod non posuerit, et metentem quod non severit: hic quoque me ille instruit, cujus pecuniam ut fœnerem edocet.


Caput XXXVIII.

Sciebat Christus baptisma Joannis (Luc. XX) unde esset, et cur quasi nesciens interrogabat. Sciebat non responsuros sibi Pharisæos, et cur frustra interrogabat. An ut ex ore ipsorum judicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et hæc ad excusationem Creatoris, et ad comparationem Christi; et considera jam quid secuturum esset, si quid Pharisæi ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Joannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. Existeret 0452D aliqui Marcion adversus Marcionem, qui