diceret: O Deum optimum! o Deum diversum a Creatoris exemplis! Sciens præceps ituros homines, ipse illos in præruptum imposuit. Sic enim et de Creatore, in arboris lege, tractatur. Sed de cœlis fuit baptisma Joannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Joanni, increpaturus quod non credidissent, ejus erat cujus sacramentum Joannes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent, cum et ipse vicem opponit. Et ego non dico vobis in qua virtute hæc facio; malum pro malo reddit. Reddite quæ Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. Quæ erunt Dei? quæ similia sunt denario Cæsaris, imago scilicet et similitudo ejus. Hominem igitur reddi jubet Creatori, in cujus imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Quærat sibi monetam deus Marcionis. Christus denarium hominis suo Cæsari jubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est qui suum denarium non habet. Justa et digna præscriptio est in omni quæstione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. Cæterum, aliud consulenti, aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo, quod ne homini quidem convenit. Sadducæi resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem, proposuerant Domino ex lege materiam mulieris, quæ septem fratribus ex ordine defunctis secundum præceptum legale nupsisset, cujus viri deputanda esset in resurrectione. Hæc fuit materia quæstionis, hæc substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est. Neminem timuit, ut quæstiones aut declinasse videatur, aut per occasionem earum, quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur: Hujus quidem ævi filios nubere. Vides quam pertinenter ad caussam. Quia de ævo venturo quærebatur, in quo neminem nubere definiturus, præstruxit, hic quidem nubi, ubi sit et mori; quos vero dignatus sit Deus, illius ævi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere, neque nubi; quia nec morituri jam sint, cum similes angelorum sint , Dei et resurrectionis filii facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus, quam ad propositum interrogationis; si hoc sensu responsionis, propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio Domini sapit, quam quo quæstio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quæstione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et totum quod Sadducæi sciscitabantur, non de alio Deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum jure quærentes. Quod si ad ea facis respondere Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducæorum scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post præscriptionem, retractabo adversus argumentationes cohærentes. Nacti enim Scripturæ textum, ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est Deus, illius ævi, illius ævi Deo adjungunt, quo alium Deum faciant illius ævi; cum sic legi oporteat: Quos autem dignatus est Deus, ut facta hic distinctione post Deum, ad sequentia pertineat illius ævi, id est, quos dignatus sit Deus, illius ævi possessione et resurrectione. Non enim de Deo, sed de statu illius ævi consulebatur, cujus uxor futura esset post resurrectionem in illo ævo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt: Ut filii hujus ævi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum est Creatoris, nuptias permittentis, se autem quos Deus illius ævi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, jam et hic non nubere, quia non sint filii hujus ævi: quando de nuptiis illius ævi consultus, non de hujus, eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant, nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribæ: Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam ejus edendo adversus Sadducæorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse præsumpserant, non recusavit. Si autem Scribæ Christum filium David existimabant, ipse autem David Dominum eum appellat; quid hoc ad Christum? Non David errorem Scribarum obtundebat, sed honorem Christo David procurabat, quem Dominum Christum magis quam filium David confirmabat; quod non congrueret destructori Creatoris. At ex nostra parte, quam conveniens
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/227
Appearance