Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/233

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
465
466
LIB. IV ADVERSUS MARCIONEM.

0465A prædicata. Cœlum, inquit (Is., L, 3) Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies, de quo et Amos (Am., VIII, 9): Et erit illa die, dicit Dominus, occidet sol meridie (habes et horæ sextæ significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis (Is., I, 8) tanquam in vinea speculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam trigesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad Patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto exspiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum exspirare non potuit. Alius est qui exspirat, alius qui exspiratus. Si spiritus exspiratur, ab alio exspiretur necesse est. Quod si solus spiritus fuisset, discessisse 0465B potius diceretur, quam exspirasse. Quis igitur exspirat spiritum, nisi caro? quæ et spirat, quando illum habet; et ita eum, cum amittit, exspirat. Denique, si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum exspiravit, et exspirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno? nihil pependit etiam post exspirationem? nihil de Pilato postulatum? nihil de patibulo detractum? nihil sindone involutum? nihil sepulcro novo conditum? Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiæ 0465C hæreticæ dicere, phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judæis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici.


Caput XLIII.

Sic nec mulierum illarum officium (Luc., XXIV) præterit prophetia, quæ ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee (Os., VI, 1): Ut quærant, inquit, faciem meam, ante lucem vigilabunt ad me, dicentes, Eamus, et convertamur ad Dominum, quia ipse eripuit, 0465D et curabit nos; percussit, et miserebitur nostri; sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim 0466A hæc non credat in recogitatu mulierum illarum volutata, inter dolorem præsentis destitutionis qua percussæ sibi videbantur a Domino, et spem resurrectionis ipsius qua restitui rite arbitrabantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura ejus de medio, secundum Esaiam (Is., LVII, 2). Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat, in duobus testibus consistens Dei Sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione prospiciebat Esaias (Is. XXVII, 11); Mulieres, inquit, venientes a visione, venite ad renuntiandam scilicet Domini resurrectionem. Bene autem, quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret, Christum Jesum non alium se discipulis 0466B edidisse, quam prophetatum. Nam cum duo ex illis iter agerent, et Dominus eis adhæsisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestæ: Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Isrælis; utique suum Christum, id est Creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Cæterum, non existimarent eum Creatoris; et cum Creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimabatur: aut ipse erit auctor erroris, et prævaricator veritatis adversus Dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit, quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde, in non credendo omnibus quæ locutus est ad vos! Quæ locutus non alterius 0466C se Dei esse probat, sed ejusdem Dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quæ locutus sit vobis in Galilæa, dicens, quod oportet tradi filium hominis, et crucifigi, et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a Deo Creatore scriptum? Igitur increpavit illos, ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatæ sibi a fœminis, per quæ non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se, eum se confirmabat quem existimaverant, Creatoris scilicet Christum redemptorem Isrælis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum hæsitantibus eis ne phantasma esset, imo phantasma credentibus: Quid turbati estis, inquit, et quid cogitationes subeunt in 0466D corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem