Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/236

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
471
472
TERTULLIANI

0471A nos quoque confitemur, quæ Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de Creatoris venientem dispositione, sicut sæpe jam in isto ordine tractavimus, de prædicata novatione a prophetis Dei nostri. Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetæ usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura prædicabantur. Igitur et Legis destructio, et Evangelii ædificatio, pro me faciunt in 0471B ista quoque Epistola, ad eam Galatarum præsumptionem pertinentes, qua præsumebant Christum utputa Creatoris, salva Creatoris lege credendum: quod adhuc incredibile videretur, legem a suo auctore deponi. Porro, si omnino alium Deum ab Apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege ejus Dei quem reliquissent, alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum Deum recepisset? Imo, quia eadem quidem divinitas prædicabatur in Evangelio, quæ semper nota fuerat in Lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quæstionis status, an lex Creatoris ab Evangelio deberet excludi in Christo Creatoris. Denique, aufer hunc statum, et vacat quæstio. Vacante autem quæstione, ultro omnibus agnoscentibus 0471C discedendum sibi esse ab ordine Creatoris per fidem Dei alterius, nulla Apostolo materia competisset, id tam presse docendi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio Epistolæ istius nihil aliud docet, quam Legis discessionem venientem de Creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi Dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandæ Legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret novæ divinitatis, apparet quomodo scribat: Miror vos tam cito transferri, ab eo qui vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium: ex conversatione aliud, non ex religione; ex disciplina, non ex divinitate. Quoniam quidem Evangelium Christi a Lege evocare deberet ad gratiam, non a 0471D Creatore ad alium Deum. Nemo enim illos moverat a Creatore, ut viderentur sic ad aliud Evangelium transferri, quasi dum ad Creatorem transferuntur. Nam et adjiciens, quod aliud Evangelium omnino non esset, Creatoris confirmat id, quod esse defendit. Si 0472A enim et Creator Evangelium repromittit, dicens per Esaiam (Is., XL, 9): Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni; extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem. Item (Is., LII, 7) ad apostolorum personam: Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona; utique et nationibus evangelizantium; quoniam et: In nomine ejus, inquit (Is., XLII, 4), nationes sperabunt, Christi scilicet; cui ait: Posui te in lumen nationum. Est autem Evangelium etiam Dei novi, quod vis, tunc ab Apostolo defensum. Jam ergo duo sunt Evangelia apud duos Deos, et mentitus erit Apostolus, dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud; cum sic suum Evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse 0472B ut fugias hinc; et ideo, dices, subtexit: Licet angelus de cœlo aliter evangelizaverit, anathema sit; quia et Creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quo astringeris. Duo enim Evangelia confirmare, non est ejus qui aliud jam negarit. Tamen lucet sensus ejus qui suam præmisit personam. Sed et si nos aut angelus de cœlo aliter evangelizaverit; verbi enim gratia dictum est. Cæterum, si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo; non angelum ad Evangelium referret Creatoris. Exinde, decurrens ordinem conversionis suæ de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam 0472C ipsa etiam Epistolæ istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quæstione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quæ patres ipsi non potuissent sustinere. Quod si et ex hoc congruunt Paulo apostolorum Acta, cur ea respuatis jam apparet, ut Deum scilicet non alium prædicantia quam Creatorem, nec Christum alterius quam Creatoris, quando nec promissio Spiritus Sancti aliunde probetur exhibita, quam de instrumento Actorum. Quæ utique verisimile non est, ex parte quidem Apostolo convenire, cum ordinem ejus secundum ipsius testimonium ostendunt; ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo 0472D Creatoris annuntiant; ut prædicationem quidem apostolorum omnino sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendæ legis accepit.


Caput III.

Denique (Gal., II et III), ad patrocinium Petri cæterorumque