apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim, scribit, ut conferret cum illis de Evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset, aut curreret; si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari, et constabiliri desiderarat. Quod si quando vultis judaismi magis affines subintelligi, cum nec Titum dicit circumcisum; jam incipit ostendere solam circumcisionis quæstionem ex defensione adhuc Legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinductitios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam Legis, ex fide sinc dubio integra Creatoris; atque ita pervertentes Evangelium, non interpolatione Scripturæ, qua Christum Creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinæ, ne legem Creatoris excluderent. Ergo, Propter superinductitios, inquit, falsos fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subjectioni. Intendamus enim et sensui ipsi, et caussæ ejus, et apparebit vitiatio scripturæ, cum præmittit: Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset græcus, coactus est circumcidi: dehinc subjungit: propter superinductitios falsos fratres, et reliqua: contrarii utique facti incipit reddere rationem, osteadens propter quid fecerit; quod nec fecisset, nec ostendisset, si illud propter quod fecit, non accidisset. Denique, dicas velim, si subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni? non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur, hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensæ competebat, ipso quoque apostolo, ne in vacuum cucurrisset aut curreret, suspecto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem christianam, ne ante eam in servi utem abducerent judaismi, quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes prædicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus. Sic ei ratio constat, Timotheum circumcidendi, et rasos introducendi in templum, quæ in Actis (Act. XVI, 21) edicuntur, adeo vera, ut Apostolo consonent profitenti (I Cor. IX, 20): Factum se Judæis judæum, ut Judæos lucrifaceret, et sub Lege agentem, propter eos qui sub Lege agerent: sic et propter superinductitios illos, et omnibus novissime omnia factum, ut omnes lucraretur. Si hæc quoque intelligi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitavit, ejus Dei et Christi prædicatorem Paulum, cujus legem, quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum Deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Jacobus et Joannes; et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem; tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem Creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in Evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de Lege sola fuisse quæstionem, dum ostenditur quid ex Lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum, non recto pede incedentem ad Evangelii veritatem. Plane reprehendit; non ob aliud tamen, quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione; non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore caussa conversationis ambiguæ Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitæ volunt credi? De cætero pergat Apostolus, negans ex operibus Legis justificari hominem, sed ex fide, ejusdem tamen Dei, cujus et Lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ultro ipsius divinitatis discrevisset, si fuisset. Merito non reædificabat quæ destruxit. Destrui autem Lex habuit, ex quo vox Joannis clamavit (Luc. III) in eremo: Parate vias Domini; ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est, Legis difficultates in Evangelii facilitates. Meminerat jam et Psalmi (Ps. II) esse tempus: Disrumpamus a nobis vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum: Ex quo tumultuatæ sunt gentes, et populi meditati sunt inania, astiterunt reges terræ, et magistratus congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ipsius; ut jam ex fidei libertate justificetur homo, non ex legis servitute: Quia (Hebr. X, 38) justus ex fide vivit. Quod si prophetes Habacuc (Habac. II, 4) prænuntiavit, habes et apostolum Prophetas confirmantem, sicut et Christus. Ejus ergo Dei erit fides in qua vivet justus; cujus et lex, in qua non justificatur operarius. Proinde, si in lege maledictio est, in fide vero benedictio; utrumque habes propositum apud Creatorem: Ecce posui, inquit (Deut. XI, 26), ante te maledictionem et benedictionem. Non potest distantiam vindicare; quæ etsi rerum est, non ideo auctorum;
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/237
Appearance