Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
475
476
TERTULLIANI

0475A quæ ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso Apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem Creatoris. Neque enim quia Creator pronuntiavit: Maledictus omnis in ligno suspensus; ideo videbitur alterius Dei esse Christus, et idcirco a Creatore jam tunc in lege maledictus. Et quomodo præmaledixisset eum Creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat Creatori, Filium suum dedisse maledictioni suæ, quam illi Deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique, si atrox videtur hoc in Creatore circa Filium, proinde tuo in Deo. Si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur, ejus esse per maledictionem Christi benedictionem 0475B prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet justus secundum Creatorem. Hoc est ergo quod dico, ejus Dei fidem esse, cujus est forma gratiæ fidei. Sed et cum adjicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid supra hæretica industria eraserit; mentionem scilicet Abrahæ, qua nos Apostolus filios Abrahæ per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic quoque filios fidei notavit. Cæterum, quomodo filii fidei? et cujus fidei, si non Abrahæ! Si enim Abraham Deo credidit, et deputatum est justitiæ, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari; nos 0475C autem credendo Deo magis, proinde justificamur, sicut Abraham; et vitam proinde consequimur, sicut justus ex fide vivit; sic fit ut et supra, filios nos Abrahæ pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahæ filios constituere quærebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique, alterius Dei fides, ad formam Dei alterius non potest admitti, ut credentes justitiæ deputet, ut justos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat: totum hoc ejus est, apud quem ante jam notum est sub eadem Abrahæ mentione, dum ipso sensu revincatur.


Caput IV.

Adhuc, inquit (Gal., III, IV, V et VI), secundum 0475D hominem dico, dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non 0476A est hoc humanitus dictum: non enim exemplum est, sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subjectus est mundi, quæ pro Deo suspicit? Illud autem facit, quod cum secundum hominem dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani testamenti permanentis, divinum tuebatur. Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dixit, seminibus, quasi pluribus; sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis, nisi quod ex abundanti retracto quæ abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quæ servavit. Cum autem evenit impleri tempus, misit Deus Filium suum; utique is, qui etiam ipsorum temporum Deus est, quibus sæculum constat; qui signa 0476B quoque temporum ordinavit, soles, et lunas, et sidera, et stellas; qui Filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et prædicavit (Is., II, 2): In novissimis diebus erit manifestus mons Domini, et (Jœl, II, 28): In novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum Joclem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cujus erat etiam finis temporis sicut initium. Cæterum Deus ille otiosus, nec operationis, nec prædicationis ullius, atque ita nec temporis alicujus, quid omnino egit quod efficeret tempus impleri, etiam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est ut Creatoris tempora sustinuerit serviens Creatori. Cui autem rei misit Filium suum? Ut eos qui sub lege erant, redimeret: hoc est, ut efficeret (Is., XL, 4) tortuosa 0476C in viam rectam, et aspera in vias lenes, secundum Esaiam; ut vetera transirent, et nova orirentur; Lex nova ex Sion, et sermo Domini ex Hierusalem (Is. II, 3): et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quæ filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine ejus nationes sperabunt. Itaque, ut certum esset nos filios Dei esse, misit Spiritum suum in corda nostra, clamantem, Abba, Pater. In novissimis enim, inquit (Jœl, II, 28), diebus effundam de meo Spiritu in omnem carnem. Cujus gratiæ, nisi cujus et promissio gratiæ? quis Pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias, non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primæ litteræ solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem 0476D a Deo eorum avertere cupiebat; etsi dicendo supra: Si ergo his qui non natura sunt Dei servitis; physicæ,