satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua ejus sacramenta. Creator autem tam ipse notus, quam et sacramenta ejus; palam scilicet decurrentia apud Isræl; sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia Dei delitescebat inter perfectos, narranda suo in tempore, proposita vero in proposito Dei ante sæcula. Cujus et sæcula, nisi Creatoris? Si enim et sæcula temporibus structa sunt; tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur; dies porro et menses, et anni solibus et lunis et sideribus Creatoris, signantur, in hoc ab eo positis: Et erunt enim, inquit (Genes., I), in signa mensium et annorum: apparet et sæcula Creatoris esse; et omne quod ante sæcula propositum dicatur, non alterius esse, quam cujus et sæcula. Aut probet Dei sui sæcula Marcion, ostendat et mundum ipsum, in quo sæcula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua, vel ortum eorum. Si nihil demonstrat, revertor ut et illud dicam. Cur autem ante sæcula Creatoris proposuit gloriam nostram? posset videri eam ante sæcula proposuisse, quam introductione sæculi revelasset. At cum id facit pene jam totis sæculis Creatoris prodactis, vane ante sæcula proposuit, et non magis intra sæcula, quod revelaturus erat pene post sæcula. Non enim ejus est festinasse in proponendo, cujus et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque, et ante sæcula proposuisse, et in fine sæculorum revelasse; quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio sæculorum in figuris et ænigmatibus et allegoriis præministravit . Sed quia subjicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus hujus ævi scierit: cæterum, si scissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent; argumentatur hæreticus, quod principes hujus ævi Dominum, alterius scilicet Dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat Creatorem. Porro, cui supra ostendimus, quibus modis gloria nostra a Creatore sit deputanda, præjudicatum esse debebit, eam quæ in occulto fuerit apud Creatorem, merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus Creatoris; quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis, ipsique principi transgressionis diabolo, quo magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum Creatoris. Sed jam nec mihi competit principes hujus ævi virtutes et potestates interpretari Creatoris, quia ignorantiam illis adscribit Apostolus: Jesum autem et secundum nostrum Evangelium (Matth., IV) diabolus quoque in tentatione cognovit; et secundum commune instrumentum (Luc. IV, 34), spiritus nequam sciebat eum sanctum Dei esse, et Jesum vocari, et in perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit, et vasa ejus occupavit (Luc. XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriæ, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriæ Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiæ redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum est enim apud me (Luc. XXII, 3), Satanam in Judam introisse. Secundum autem Marcionem, nec Apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus Creatoris in gloriæ dominum, quia scilicet non illas vult intelligi principes hujus ævi. Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de sæcularibus dixit; de populo principali utique non inter nationes, de ipsis archontibus ejus, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo major principatus hujus ævi romana dignitas præsidebat. Ita et cum destruuntur argumentationes diversæ partis, nostræ expositiones ædificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram Dei tui esse, et apud eum in occulto fuisse, et quare adhuc eodem et Deus instrumento et Apostolus nititur? Quid illi cum sententiis Prophetarum ubique? Quis enim cognovit sensum Domini? et quis illi consiliarius fuit? Esaias est (Is., XL, 13). Quid illi etiam cum exemplis Dei nostri? Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinæ divinæ a Creatore, per Esaiam (Is., III, 2): Auferam enim, inquit, a Judæa inter cætera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Judæa, id est, de judaismo, auferri habens in ædificationem christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eumdem prophetam Creator: Ecce ego, inquit (Is., XXVIII, 15), injicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem; et qui in eum crediderit, non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis Deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/242
Appearance