Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/243

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
485
486
LIB. IV ADVERSUS MARCIONEM.

0485A vel indignam doctrinam, si opus ejus per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, Creatoris est; quia per ignem judicatur vestra superædificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi: nescitis quod templum Dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus Dei? Si homo, et res, et opus, et imago, et similitudo, et caro per terram, et anima per afflatum Creatoris est; totus ergo in alieno habitat Deus Marcionis, si non Creatoris sumus templum. Quod si templum Dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a Deo templi. Ultorem intentans, Creatorem intentabit. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim hujus mundi stultitia est penes Deum. Penes quem Deum? Si nihil nobis et adhuc sensuum pristina præjudicaverunt, bene quod et 0485B hic adstruit: Scriptum est enim: Deprehendens sapientes in nequitia illorum. Et rursus: Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuæ. In totum enim præscriptum a nobis erit, nulla illum sententia uti potuisse ejus Dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum Creatoris disciplinam (Jerem. XVII, 5), Miserum hominem, qui spem habet in hominem; et (Ps. CXVII), Bonum est fidere in Deo, quam fidere in homine: ita et gloriariari (I Cor. IV, X).


Caput VII.

Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit (Is. XLII, 6); se quoque lucernam pronuntiavit, 0485C scrutantem corda et renes (Ps. VII, 10). Ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis ut a judice. Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Imo ne ita argumentareris, providentia Spiritus Sancti demonstravit quidnam dixisset, Spectaculum facti sumus mundo; dum angelis qui mundum ministrant, et hominibus quibus ministrant. Verebatur nimirum tantæ constantiæ vir, ne dicam Spiritus Sanctus, præsertim ad filios scribens, quos in Evangelio generaverat, libere Deum mundi nominare, adversus quem, nisi exerte, non posset videri prædicare. 0485D Non defendo secundum legem Creatoris displicuisse 0486A illum, qui mulierem patris sui habuit, communis et publicæ religionis secutus sit disciplinam. Sed cum eum damnat dedendum Satanæ, damnatoris Dei præco est. Viderit et quomodo dixerit in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini, dum et de carnis interitu, et de salute spiritus judicarit; et auferri jubens malum de medio, Creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Ergo azymi figuræ erant nostræ apud Creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi, per similitudinem sanguinis salutaris, et pecoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit solemnium Creatoris, si non erant nostræ? Avertens autem nos 0486B a fornicatione, manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori; ut templum Deo, et Deus templo. Templum ergo Deo peribit, et Deus templo. Atquin vides, Qui Dominum suscitavit, et nos suscitabit, in corpore quoque suscitabit; quia corpus Domino, et Dominus corpori. Et bene quod aggerat: Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet hæreticus? Membra Christi non resurgent, quæ nostra jam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. Ergo Christus habuit quo nos redimeret; et si aliquo magno redemit hæc corpora, in quæ eadem committenda fornicatio 0486C non erit, ut in membra jam Christi, non nostra: utique sibi salva præstabit, quæ magno comparavit. Jam nunc quomodo honorabimus? quomodo tollemus Deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior Apostolo prohibet. Etenim Apostolus, etsi bonum continentiæ præfert, tamen conjugium et contrahi permittit, et usui esse, et magis retineri quam disjungi suadet. Plane Christus vetat (Matth. V et XIX) divortium, Moyses vero permittit. Marcio totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni ejus) repudium ante nuptæ jubens, cujus sententiam sequitur, Moysi an Christi? Atquin et Christi Apostolus, cum præcipit mulierem a viro non discedere, aut si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari 0486D viro; et repudium permisit, quod non in totum