Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/246

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
491
492
TERTULLIANI

0491A prænuntiarint, et cordis occulta traduxerint. Edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguæ interpretatio accessit. Probet mihi, etiam mulierem apud se prophetasse, ex illis suis sanctioribus fœminis, magnidicam. Si hæc omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus. Habet professionem meam, qui voluerit eam exigere.


Caput IX.

Interim Marcionites nihil hujusmodi (I Cor. XV) exhibebit, qui timet jam pronuntiare, cujus magis Christus nondum sit revelatus. Sicut 0491B meus expectandus est, qui a primordio prædicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius non credimus in Christum futurum, quam hæreticus in nullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc. Siquidem semper resurrectio carnis negatur. Cæterum, animam et sapientium plures divinam vindicantes, salvam repromittunt; et vulgus ipsum ea præsumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit. Cæterum, corpora aut ignibus statim, aut feris, aut etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes Apostolus retundit, utique adversus illos tuetur, quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. 0491C Habes compendio responsum. Cætera jam ex abundanti. Nam et ipsum quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Mortuum itaque vocabulo non est, nisi quod amisit animam, de cujus facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam, et amittendo fit mortuum: ita mortui vocabulum corpori competit. Porro, si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat, quam quæ cecidit. Surgere enim potest dici et quod 0492A omnino non cecidit, quod semper retro jacuit; resurgere autem non est nisi ejus quod cecidit. Iterum enim surgendo quia cecidit, resurgere dicitur. Re enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex Dei lege; corpori enim dictum est (Gen. III, 19): Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est, ibit in terram. Hoc abit, quod in terram ibit; hoc resurgit, quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut sæpe jam docuimus. Quod si sic in Christo vivificamur omnes, sicut mortificamur in Adam: quando in Adam corpore mortificamur, sic necesse est et in Christo corpore vivificemur. Cæterum, 0492B similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter præsentem disceptationem non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum ejus Dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit: Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos ejus sub pedes ejus; jam quidem et ex hoc ultorem Deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit (Ps. CIX): Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum; tecum, et cætera. Sed necesse est, ad meam sententiam 0492C pertinere defendam eas Scripturas, quas et Judæi nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc Psalmum (Ps. CIX) in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes ejus averterit Deus et absumpserit (IV Reg. XIX); propterea igitur, et ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire, et in Ezechiæ nativitatem. Nos edimus Evangelia, de quorum fide aliquid utique jam in tanto opere istos confirmasse debemus, nocturna nativitate declarantia Dominum, ut hoc sit ante luciferum, et ex stella Magis intellecta, et ex testimonio