culpa. Quod si in nomine carnis opera, non substantiam carnis jubemur exponere; operibus ergo carnis, non substantiæ carnis, in nomine carnis denegatur Dei regnum. Non enim id damnatur, in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare, scelus est; calix tamen in quo datur, reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quæ in illo venenum alicujus mali facti temperat. Quale autem, ut si anima auctrix operum carnis merebitur Dei regnum, per expiationem eorum quæ in corpore admisit, corpus ministrum solummodo, in damnatione permaneat? Venefico absoluto, calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus Dei regnum, sed resurrectionem substantiæ suæ, quasi januam regni per quam aditur. Cæterum, aliud resurrectio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti; illi scilicet, qui fuerant corrupti, dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc (tenens utique carnem suam dicebat Apostolus) induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem; ut scilicet habilis substantia efficiatur regno Dei. Erimus enim sicut angeli. Hæc erit demutatio carnis resuscitatæ. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem, tunc consequetur Dei regnum; jam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus Deus dederit. Et ideo recte Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non consequentur; demutationi illud adscribens, quæ accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud Creatorem: Ubi est, mors, victoria tua, vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Verbum autem hoc Creatoris est, per Prophetam; ejus erit et res, id est regnum, cujus et verbum fiet in regno. Nec alii Deo gratias dicit, quod nobis victoriam, utique de morte, referre præstiterit, quam illi a quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit (II Cor., I, III et IV).
Caput XI.
Si Deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in sæculo, benedictus tamen Deus Domini nostri Jesu Christi Pater non alius quam Creator intelligetur, qui et universa benedixit, habes Genesim (Gen., I); et ab universis benedicitur, habes Danielem (Dan., III). Proinde si pater potest dici sterilis Dei nullius magis nomine quam Creatoris; misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors, et miserator, et misericordiæ plurimus est dictus: habes apud Jonam (Jon., III, IV) cum ipso misericordiæ exemplo, quam Ninivitis exorantibus præstitit, facilis et Ezechiæ (IV Reg., XX) fletibus flecti, et Achab marito Jezabelis deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthæ (III Reg., XXI), et David agnoscenti delictum statim indulgere (II Reg., XII); malens scilicet pœnitentiam peccatoris, quam mortem, utique ex misericordiæ affectu (Os., VI). Si quid tale Marcionis Deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum, quo liberare instituit genus humanum; atquin et nos ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur revelatus: non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliud ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur: accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt; maxime cum jam alterius est, quod adscribitur ei, qui prius non sit ostensus, tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse, ejus est, qui jam ostensus est. Sic et Testamentum Novum non alterius erit, quam qui illud repromisit; etsi non litera, at ejus spiritus, hoc erit novitas. Denique, qui literam tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat (Jœl. III, 28): Effundam de meo spiritu in omnem carnem, Et si litera occidit, spiritus vero vivificat, ejus utrumque est qui ait (Deut. XXXII, 39): Ego occidam, et vivificabo; percutiam, et sanabo. Olim duplicem vim Creatoris vindicavimus, et judicis et boni; litera occidentis per Legem, et spiritu vivificantis per Evangelium. Non possunt duos deos facere, quæ etsi diversa, apud unum recenseri prævenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Isræl. Si ideo ut claritatem majorem defenderet Novi Testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat; hoc et meæ convenit fidei, præponenti Evangelium legi. Et vide ne magis meæ. Illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit: Sed obtusi sunt sensus mundi; non utique Creatoris, sed populi qui in mundo est, De Isræle enim dicit: