eum et visibilem excondis præliatorem; agnosce igitur jam et armaturam et militiam ejus spiritalem, si jam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas: vel quia et captivitatis hujus mentionem de Prophetis Apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium, loquimini veritatem ad proximum suum quisque. Et irascimini, et nolite delinquere, ipsis verbis quibus Psalmus (Ps., IV, 5) exponeret sensus ejus. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum justo enim justus eris, et cum perverso perverteris (Ps. XVII, 27). Et, (I Cor. V, 13), Auferte malum de medio vestrum. Et (II Cor. VI, 17), Exite de medio eorum, et immundum ne attigeritis. Separamini, qui fertis vasa Domini (Is., LII, 11). Sic et, inebriari vino dedecori inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum (Amos II, 12), quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos, et filii ejus, cum adirent ad sancta (Deut. XXII). Et Psalmis et hymnis Deo canere docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a Deo (Is., XI, 12) norat. Ita, cujus invenio præcepta et semina præceptorum vel augmenta, ejus apostolum agnosco. Cæterum, mulieres viris subjectas esse debere, unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere Creatoris Deus tuus legi suæ adstruit auctoritatem? Hoc jam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et Ecclesiæ ejus inde statum sumit: Sicut et Christus caput est Ecclesiæ. Similiter et cum dicit: Carnem suam diligit, qui uxorem suam diligit sicut et Christus Ecclesiam. Vides comparari operi Creatoris Christum tuum, et Ecclesiam tuam. Quantum honoris carnidatur in Ecclesiæ nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, nisi plane Marcion solus: sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et Ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. Atenim Christus iamavit et carnem sicut Ecclesiam. Nemo non diliget maginem quoque sponsæ, imo et servabit illam, et honorabit, et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiæ, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista, si Creatoris magna sunt apud Apostolum sacramenta, minima apud hæreticos. Sed ego autem dico, inquit, in Christum et Ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo præministratum, cujus erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto Deo figuras præministrare non potuit; etiam quia adversario. Si noto, Deus superior ab inferiore, et ad destruendum potius, mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam et si Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione præceptum. Lex loquitur (Exod., XX); Honora patrem et matrem. Et: Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione Domini. Audisti enim et veteribus dictum: Narrabitis hæc in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri æque in auribus filiorum suorum. Quo jam mihi duos Deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti jam Dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si Creatorem significabat, cujus essent quas præmisit potestates? Porro, cum supra quidem induere nos jubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, jam ostendit diaboli esse, quæ diabolo subjungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quæ et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo Dei, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes?
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/259
Appearance