certissime hominem: quod enim invenitur, constat esse. Sic et Deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem; quia nec morti subditum pronuntinsset, non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adjecit: Et mortem crucis. Non enim exaggerat atrocitatem, extollendo virtutem subjectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam, quam experto; nec virtute functo in passione, sed lusu. Quæ autem retro lucri duxerat, quæ et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis hebræi ex hebræo censum, titulum tribus Benjamin, pharisææ candidæ dignitatem; hæc modo detrimento sibi deputat, non Deum, sed stuporem Judæorum. Hæc ac si stercora existimat, præ comparatione agnitionis Christi, non præ rejectione Dei Creatoris, habens justitiam, non suam jam quæ ex Lege, sed quæ per ipsum, scilicet Christum, ex Deo. Ergo, inquis, hac distinctione Lex non ex Deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit: Non quæ ex lege, sed quæ per ipsum; non dixisset, per ipsum, de alio, quam cujus fuit lex. Noster, inquit, municipatus in cœlis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem Creatoris (Gen. XXII, 17): Et faciam semen tuum tanquam stellas in cœlo. Ideo et stella a stella differt in gloria. Quod si Christus adveniens de cœlis, transfigurabit corpus humilitatis nostræ, conformale corpori gloriæ suæ; resurget ergo corpus hoc nostrum quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram dejectum. Quomodo enim transfigurabit, si nullum erit? Aut si de eis dictum, qui in adventu Dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur? Atquin, cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam Domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.
Caput XXI.
(In Ep. ad Philem.). Soli huic Epistolæ brevitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem literas factas receperit, quid ad Timotheum duas, et unam ad Titum, de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Adfectavit, opinor, etiam numerum Epistolarum interpolare. Memento, inspector, quod ea quæ pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam. nec illic diffidentiam judicabis.
Quinti Septimii Florentis Tertulliani Adversus Valentinianos Liber.
Proœmium.
Hæresim Valentini erupisse sub Antonio Pio, imperium adepto anno 138, affirmant Tertullianus (De Præscript., cap. 30) ac Theodoretus (De Hæretic. fab., lib. I). Fuit autem Valentinus Phræbonites patria, ex maritima Aegypti ora, platonicæ sectator philosophiæ, imbutus Græcorum artibus, ac figmentis, atque, ut sui jactabant (Apud Orig. in Dial. adv. Marcion.), auditor Theodadis, discipuli Pauli apostoli. Natum Valentinum censet Massuetus (Dissert. in Iren., num. 7) anno Christi 85, denatum vero 158. Scripsisse fertur Valentinus psalmos nonnullos, epistolas item a Clemente Alexandr. in II et III Stromatum libris laudatas, quarum epistolarum una inscribitur ad Agathopodem diaconum anthiochenum, ut opinantur Grabius et Caveus. Edidit Valentinus etiam homilias atque opus inscriptum: Πόθεν τὰ κακὰ, id est, Unde mala, cujus operis fragmenta exstant apud laudatum Clementem, lib. VI, et