Argumentum.
Adversus Valentinianos hæreticos scripturus Tertullianus, differens congressionem, solam profitetur errorum, seu potius fabularum, cum risu narrationem.
Imprimis autem narrat, quod Valentiniani, frequentissimum sane inter hæreticos collegium, nihil magis curent, quam occultare quod prædicant. Cap. I.
Deinde cum illi simplices nuncuparent Catholicos, Scripturis simplicitatem probari docet. Cap. II.
Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit. Cap. III.
Notam etiam esse Valentinianorum originem a Valentino; licet ab eo abscesserint Ptolomæus, Heracleon, Secundus, Magus Marcus, ac Theotinus, ita ut nusquam jam Valentinus, et tamen Valentiniani ab illo; cum solas integras ejus regulas custodiret Antiochiæ Axionicus quidam. Cap. IV.
Sibi interim cum Archetypis esse disceptationem, idque non confictis materiis, utpote quas ipsius hæresiarchæ contemporales instructissimis voluminibus prodiderint et retulerint, Justinus martyr, Miltiades, Irenæus, et quidam Proculus. Cap. V.
Deinde verbis partim initio hujus Argumenti adductis, partim illi infra subjectis, demonstrationem solam arcani ipsorum promittens, methodum indicat qua uti statuit. Cap. VI.
Porro a prima ogdoade Aeonum Valentinianorum sive tetrade duplici, auspicatur, in qua ex Bytho ac Sige orti Nus et Veritas, Sermonem et Vitam procrearint, e quibus homo et Ecclesia. Cap. VII.
Inde ex secunda illa tetrade, Sermonem et Vitam decuriam Aeonum simul fudisse, hominem et Ecclesiam duodenarium numerum, quo sic impleretur tricenariæ divinitatis Pleroma seu plenitudo. Cap. VIII.
Jam vero fœcunditate tota deficiente, a novissimo Aeone Sophia confirmata ab Horo ne dissolveretur, ex vi passionis, nulla opera conjugii, abortivum fœtum Enthymesin expositam esse. Cap. IX.
Tota interim propinquitate supplicante Sophiam conjugi suo Teleto restitutam, Enthymesin vero extra Pleroma relegatam. Cap. X.
Ne qua igitur ejusmodi rursus concussio contingeret, Nun illum novam edidisse copulationem, Christum et Spiritum Sanctum. Cap. XI.
Deinde ex omnibus simul Aeonibus compactum esse perfectum Pleromatis fructum Jesum, quem et Soterem, et Christum, et Sermonem nuncupant; et satellites ejus angelos. Cap. XII.
Atque hactenus (inquit ludens auctor) prima tragœdiæ scena; alia jam extra Pleroma cothurnatio. Cap. XIII.
Nam Euthymesin, sive jam novo et interpretabili nomine Achamoth, in inane illud Epicuri explosam, quamquam a Christo non sine Spiritu Sancto e superioribus misso jam formatam; quia tamen ad lumen illud Pleromatis non potuit attingere, ab Horo custodiente extremam ejus lineam exclusa, afflictam mœrore, metu, consternatione, ignorantia. Cap. XIV.
Atque ex his originem traxisse materiam, quam Pythagorici, Stoici et Plato ipse innatam volunt, et elementa ipsa. Cap. XV.
Conversam inde ad preces, cum ad se missus esset Paracletus Soter Jesus, eam denuo confirmatam, et ab omnibus injuriis passionis expumicatam, ex conversione illa animales corpulentias produxisse. Cap. XVI.
Præ gaudio abhinc ex contemplatione illa Soteris et angelicorum qui una venerant luminum, spiritales produxisse, et sic factam trinitatem generum. Cap. XVII.
Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum. Cap. XVIII.
Quamquam hac de re inter eos non conveniat. Cap. XIX.
Porro a Demiurgo, extra Pleromatis limites constituto, hunc mundum conditum ex animalibus et materialibus substantiis, ex incorporalibus vero septemplicem cœlorum scenam. Cap. XX.
Quibus interdum interserit varia Achamoth sive Sophiæ secundæ nomina. Cap. XXI.
Quid? quod et diabolum opus Demiurgi faciant, Munditenentem appellantes. Cap. XXII.
Inde singularum potestatum situm interserens, etiam ignem his omnibus corporibus et elementis inflabellatum addit. Cap. XXIII.
Demiurgum post hæc ad hominem manus contulisse, et carnem ei creasse, non limo terræ, sed materia illa philosophica. Cap. XXIV.
Cui cum animam Demiurgus mox de afflatu suo communicaret, etiam ab Achamoth pariter in illum derivatum semen spiritale, quod nuncupabant Ecclesiam. Cap. XXV.
Hinc tria hominum genera describit, sive trinitatem hominis, et quem exitum sortiantur. Caput XXVI.
Emisisse etiam Demiurgum Christum Filium suum naturalem per virginem, non ex virgine editum; et super hunc devolasse Soterem in specie columbæ, eumque mansisse in Christo impassibilem, passum vero animalem Christum. Cap. XXVII.
Animas quoque meliores allegi in prophetas, sacerdotes ac reges. Cap. XXVIII.
Hominum vero tria genera ab eis constitui: choicum, animale, spiritale. Cap. XXIX.
Spiritalibus autem (quos se esse jactitant) operationes non necessarias, sed nobis utpote psychicis, id est animalibus