hominibus, martyrii quoque necessitatem sic eludentes. Cap. XXX.
Et vero in consummatione ita dispensari mercedem, ut Achamoth de medio tabulato in Pleroma transferatur, excepta a Sotere compactitio illo sponso, et Demiurgum de hebdomade sua cœlesti in vacuum matris locum. Cap. XXXI.
Humanam vero gentem in exitus tales ituram: choicæ quidem et materialis notæ animas interituras; psychicorum vero justorum animas (id est nostras) in medietatis illius receptacula transmitti; spiritalium denique, ipsorum nempe, ad Pleromatis palatium traductas, in sponsas angelorum assumi. Cap. XXXII.
Ab Valentino vero in hoc dissentire emendatores Ptolomæi, quod Bytho duas affingant conjuges, Cogitationem et Voluntatem, atque ex Cogitatione ortam Veritatem, ex Voluntate Monogenem. Cap. XXXIII.
Alios etiam qui aut nullum sexum Bytho deputant, aut hermaphroditum faciunt. Cap. XXXIV.
Esse item qui Bytho non principatum, sed postumatum defendat, post ogdoadem primam ex tetrade quidem et ipsam, sed aliis nominibus derivatam. Cap. XXXV.
Quosdam qui ex patre Bytho, et Ennæa matre, integram ogdoadem illam uno partu exclusam. Cap. XXXVI.
Item alium quemdam qui Monoteta et Henoteta parentes primos faciat, ex quibus Monas et Unio, et ex illis reliquos Aeonas. Cap. XXXVII.
Humaniorem denique secundum, qui tetradas duas dividens in dextram et sinistram, lumen et tenebras, tantum defectricem illam virtutem, Achamoth nempe, vult non ab aliquo Aeonum deduci. Cap. XXXVIII.
Postremo majorem esse de ipso Jesu diversitatem, cum Valentinus ex omnium Aeonum flosculis, alii ex solis decem, aut solis duodecim, alii a Christo et Spiritu Sancto tantum, alii aliunde eum confictum contendant. Atque ita doctrinas Valentinianorum in sylvas jam exolevisse Gnosticorum. Cap. XXXIX.
Caput Primum.
Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter hæreticos, quia plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non