Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/273

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
545
546
LIBER ADVERSUS VALENTINIANOS.

0545A poterit, et ostendere; prudentia sola concutere potius et prodere.


Caput III.

Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in cæca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia. Nostræ columbæ etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura Spiritus Sancti Orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit, nisi solummodo abscondi: quia nec pudebit illum aures ei dedere, eum Deum recognoscere, quem jam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod 0545B in numero nominavit, quod in aliis adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Jam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiæ turres, et pectines solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates, dispersæ atque concisæ divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas Apostoli spiritus, bis jam tunc pullulantibus seminibus hæreticis, damnare prævenit? Merito itaque non simplices, 0546A merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: cæterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos, omnia scimus. Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiæ illorum, primamque hanc victoriam auspicamur: quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare, destruere est.


Caput IV.

Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur; et si forte mutantur, 0546B testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii prærogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticæ regulæ abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti præsumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit. Eam postmodum Ptolomæus instravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra Deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis, ut sensus, et adfectus et motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam, et Secundus, et magus Marcus. Multum circa imagines Legis Theotimus operatus est. Ita nusquam jam Valentinus;