Caput IX.
Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique mœrentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et tentaverat cæteris quoque communicare quæ norat, quantus et quam incomprehensibilis pater: sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quæ et ipsis hæreticis suis tacere præscribit: etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, pene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon (viderit solœcismus). Sophia enim nomen est, incontinentia sui, sine conjugis Phileti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii, quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata, in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub prætexto dilectionis in patrem, æmulatio superabat in Nun solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrarat, et vincitur difficultate, et extenditur affectione, modico abfuit præ vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, (quædam et huic vis est, fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant, et Lytroten, et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta, et tarde persuasa, declinata investigatione patris conquievit, et totam Enthymesin, id est, animationem cum Passione quæ insuper acciderat, exposuit.