Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/300

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
599
600
TERTULLIANI

Caput II.

0599AIgitur gradum conferamus, et summam quæstionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim Deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et æquitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari præcepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio mundi, ipsi Adæ et Evæ legem dedit, ne de fructu arboris plantatæ in 0599B medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur (Gen. II, 7): quæ lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac enim lege Adæ data, omnia præcepta condita recognoscimus quæ postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut., VI, 5); et, Diliges proximum tibi tanquam te (Levit., XIX, 18); et, Non occides, non mœchaberis, non furaberis, falsum testimonium non dices. Honora patrem tuum et matrem (Exod., XX, 12 17): et, Alienum non concupisces (Deut., V, 16-21). Primordialis lex est enim data Adæ et Evæ in paradiso, quasi matrix omnium præceptorum Dei. Denique, si Dominum Deum suum dilexissent, contra præceptum ejus non fecissent: si proximum diligerent, id est semetipsos, 0599C persuasioni serpentis non credidissent; atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei præceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent (Gen., III, 6), nec a conspectu Domini Dei sui sub arbore delitescere gestissent (Ibid. 8): nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes Dei essent 0600A futuri (Ibid. 8): atque ita nec Deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terræ quasi ex utero matris figuraverat: si alienum non concupissent, de fructu illicito non gustassent. Igitur in hac generali et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia præcepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quæ suis temporibus edita germinaverunt Ejusdem est enim postea subdocere legem, qui ante præmiserat præceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante justos formare instituerat. Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit? si is perfecit qui cœpit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quæ naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur. Nam unde 0600B Nœ justus inventus (Gen. VI, 9; Eccl., XLIV, 17), si non illum naturalis legis justitia præcedebat? unde Abraham amicus Dei deputatus (Is., XLI, 8; Jac., II, 23), si non de æquitate et justitiæ legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos Dei summi (Gen., XIV, 18) nuncupatus, si non ante Leviticæ legis sacerdotium Levitæ fuerunt, qui sacrificia Deo offerebant? Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahæ data est lex. Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judæis certis temporibus reformatam; 0600C ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et præmonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis præcepta reformantem