et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et additarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quæ enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat; utpote ante quem omnium civitatum portæ sunt apertæ, et cui nullæ sunt clausæ: ante quem seræ ferreæ sunt comminutæ, et valvæ æreæ sunt apertæ (Is., XLV, 1, 2). Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo præcordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus regnare potuisset, nisi Christus Dei Filius? Qui omnibus in æternum gentibus regnaturus (Psal., XLVI, 2, 9; LXXXV, 9; Is., II, 4; XLIX, 6) nuntiabatur. Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Judæ tantum, a Bersabee usque Dan termini ejus regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem. Si Aegyptiis Pharao, vel quisque ei in hæreditate regni successit; illic tantum potius est regni sui dominium. Sic Nabuchodonosor cum suis regulis ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos. Sic Alexander Macedo nunquam Asiam universam et cæteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit. Sic Germani adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra Oceani sui ambitum conclusi. Maurorum gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum præsidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur æqualiter; non regis apud illum major gratia; non barbari alicujus inferior lætitia, non dignitatum aut natalium cujusquam discreta merita; omnibus æqualis, omnibus rex, omnibus judex, omnibus Deus et Dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videamus fieri.
Caput VIII.
Itaque requirenda tempora prædictæ et futuræ nativitatis Christi, et passionis ejus, et exterminii civitatis Hierusalem, id est, vastationis ejus. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quæ investigabimus in Daniele: quibus computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus præscriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quæ probamus ex consequentibus quæ post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de eo Daniel prædicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus, ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldæorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intelligere fecit me, et locutus est mecum, et dixit: «Daniel, nunc exivi imbuere te intelligentia, in principio obsecrationis tuæ exivit sermo. Et ego veni ut annuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo, et intellige in visione.» Septuaginta hebdomadæ breviatæ sunt super plebem tuam,