Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/313

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
625
626
LIBER ADVERSUS JUDÆOS.

0625A (Isa. XXXV, 4, 5, 6), et cætera quæ operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat (Joh. V, 18).


Caput X.

De exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum prædicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23). Sed hujus maledictionis sensum antecedit rerum probatio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum, ita ut judicium mortis sit, et morietur, et suspendetis eum in ligno. Sed et sepultura 0625B sepelietis cum ipsa die: quoniam maledictus a Deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi in sortem (Ibid. 22, 23). Igitur non in hanc passionem Christum maledixit; sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto judicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a Deo esset, quia propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est (Isa. LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo prædictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quæ prædicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: 0625C Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps. XXXIV, 12), 0626A et: Quæ non rapueram, tunc exsolvebam (Ps. LXVIII, 5); Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17); et: Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 23); et, Super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19); sicuti cætera quæ in illum commissuri essetis, prædicta sunt. Quæ quidem omnia ipso perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut Scripturæ implerentur de ore prophetarum (Matth. XVI, 56). Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in prædicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude prædicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quæreret. Itaque in primis Isaac cum a patre hostia duceretur, et lignum ipsi 0626B sibi portaret (Gen. XXII, 6), Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum passionis suæ bajulantis. Joseph et ipse Christum figuravit, vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum (Gen. XXXVII, 28), ob Dei gratiam, sicut et Christus ob Isræl, a fratribus venumdatus, a Juda cum traditur. Nam et benedicitur in hæc verba Joseph: Tauri decor ejus, cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terræ (Deut. XXXIII, 17). Non utique rhinoceros destinabatur unicornis, vel minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur: taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator: cujus cornua essent crucis extima: 0626C nam et in antenna navis, quæ crucis pars