Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/318

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
635
636
TERTULLIANI

0635A videatur, sed Christus qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi ejus qui a ligno suspenditur. Unde et ipse David regnaturum ex ligno Dominum dicebat (Psal. XCV, 10): nam et alibi propheta ligni hujus fructum prædicat dicens: Terra dedit benedictiones suas (Psal. LXVI. 7). Utique illa terra virgo nondum pluviis rigata, nec imbribus fœcundata, ex qua homo tunc plurimum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, adtulit fructum suum (Jœl. II, 22). Non illud lignum in paradiso, quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est (Deut. XXVIII, 66). Hoc enim lignum tunc in sacramento erat, quo Moyses aquam amaram 0635B indulcavit; unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit (Exod. XV, 23-26): sicuti nos qui de sæculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur, siti pereuntes, id est verbi divini potu privati, ligno passionis Christi aquam edulcatam baptismatis potantes, sive quæ est in eum, reviximus; a qua fide Isræl excidit, secundum Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis si facta sunt talia: Si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii. Populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis. Expavit cœlum super isto (Jer. II, 10, 11). Et quomodo et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus: Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit (Amos. VIII, 9). Et quando horruit nimis, nisi in 0635C passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, monumenta dirupta sunt (Matth. XXVII, 51)? Quoniam duo hæc mala fecit populus meus: me, inquit, dereliquerunt fontem aquæ vitæ, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere (Jer. II, 13). Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquæ vitæ: lacus contritos cœperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus jam Spiritus sanctus non immoratur, ut in præteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum Dei templum. Nam et istam sitim divini Spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione 0635D spiritus ululabitis. Remittetis enim nomen vestrum, in societatem electis meis; vos autem interficiet Dominus. 0636A Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris (Is. LXV, 13-15). Adhuc hujus ligni sacramentum in Regnorum legimus celebratum. Nam cum filii prophetarum super flumen Jordanem lignum securibus cæderent, exiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Heliseo propheta superveniente, petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret. Atque ita Heliseus accepto ligno, et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum (III Reg. VI, 4-7). Ex quo intellexerunt quod Heliæ spiritus in eum sit repræsentatus. Quid manifestius hujus ligni sacramento? quod duritia hujus sæculi mersa in profundo erroris, et a ligno 0636B Christi, id est passionis ejus, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi. Nobis igitur qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in sæculo, quæ semper passi sunt prophetæ propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt. Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahæ ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum Deus hostiam fieri præcepisset (Gen. XXII, 6). Sed quoniam hæc fuerant sacramenta, quæ temporibus Christi perficienda servabantur; et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus hærente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhærens 0636C cornibus crucis, corona spinea in capite ejus circumdata. Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7). Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est (Joh. XIX, 9): in humilitate enim judicium ejus sublatum est. Nativitatem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8)? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria verbo Dei prægnans inveniretur, Et quia tolleretur a terra vita ejus (Ibid.); cum utique post resurrectionem ejus a mortuis, quæ die tertia effecta est, cœli eum receperunt, secundum prophetiam Osee emissam hujusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: Eamus et revertamur 0636D ad Dominum Deum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos, post biduum die tertia (Ose. VI, 1-3)