Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/319

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
637
638
LIBER ADVERSUS JUDÆOS.

0637A quæ est resurrectio ejus gloriosa, de terra in cœlos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judæi agnoverunt. Igitur, quoniam adhuc contendunt Judæi necdum venisse Christum eorum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant Judæi exitum suum, quem post adventum Christi relaturi præcinebantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interfecerunt. Primo enim ex qua die, secundum illud dictum Esaiæ, projecit homo abominamenta sua aurea et argentea quæ fecerunt adorandis vanis et noctuis (Is. II, 20): id est, ex quo gentes, nos, dilucidata per Christum veritate, projecimus idola (videant Judæi), et quod sequitur, expunctum est. Tulit enim Dominus sabaoth a Judæis et ab Hierusalem, 0637B inter cætera, et sapientem architectum (Is. III, 1, 3), qui ædificat Ecclesiam Dei templum, et civitatem sanctam, et domum Domini. Nam exinde destitit apud illos Dei gratia. Et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech (Is. V, 6), id est cœlestibus beneficiis, ne provenirent domui Isræl. Fecerat enim spinas (Ibid. 4), ex quibus Christum coronaverat: et non justitiam, sed clamorem (Ibid. 8), quo in crucem eum extorserat: et ita subtractis charismatis prioribus, lex et prophetæ usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) fuerunt; et piscina Bethsaida (Joan. V, 2) usque ad adventum Christi, curando invaletudines ab Isræl, desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen Domini per ipsos blasphemaretur; sicut scriptum est: 0637C Propter vos nomen Dei blasphematur in gentibus (Is. LII, 5; Ezech. XXVI, 2). Ab illis enim incipit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Quæ cum ita commisissent, nec intellexissent 0638A Christum in tempore suæ visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustæ: regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes: derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, vel ut in cucumerario casula (Is. I, 7, 8); ex quo scilicet Isræl Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis, et ad indignationem provocavit sanctum Isræl (Ibid. 3, 4). Sic et machæræ conditionalis comminatio, Si nolueritis, nec obaudieritis, gladius vos comedet (Ibid. 20), probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12); qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, hæc facta sunt 0638B vobis, in anxietate dormietis (Is. L, 11). Hæc igitur cum pati prædicentur Judæi propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judæis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum. Aut si nondum venit Christus, propter quem hæc passuri prædicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quæ nulla hodie est? ubi civitates exurendæ, quæ jam in tumulis exustæ suat? ubi dispersio gentis, quæ jam extorris? Redde statum Judeæ quem Christus inveniat, et alium contende venire.


Caput XIV.

Discite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. 0638C Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus ejus prænotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam duci habebat, et tamquam agnus ante tondentem