Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/321

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
641
642
LIBER DE ANIMA.

0641A visceratione quadam fruerentur, jejunantibus cæteris a salute. Igitur, quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus, canebatur, secundus vero et manifestus et Deo condignus; idcirco quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa indigniorem, certe obscuriorem, id est primum. Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum. Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quæ post Christum futura prædicabantur, ex dispositione 0641B divina credantur expuncta. Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quæ in adventum ejus futura prædicabantur. Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum 0642A non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam prælocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Flius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Ps. II, 7, 8); nec poteritis in istam prædicationem magis David filium Salomonem vindicare, quam Christum Dei filium dicere; nec terminos terræ David filio promissos, qui intra unicam Judæam regnavit, quam Christo filio Dei, qui totum jam orbem Evangelii sui radiis inluminavit. Denique et thronus in ævum magis Christo Dei filio competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Isræl regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quæ eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro 0642B ignorabant. Non potes futurum contendere, quod vides fieri. Hæc aut prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta cum leguntur: aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.


Quinti Septimii Florentis Tertulliani Liber De Anima.


0641D Scripserat Tertullianus, ut ipse ait, contra Hermogenem librum de censu seu origine animæ; qui liber, hodie desideratus, quantum datur, mentionem habet in sectione sequenti: nunc autem in hoc tractatu, Auctor, jam montanista, de animæ statu et reliquis ad eam pertinentibus quæstionibus, adversus philosophos dimicat, cui tamen falsa inspersit principia, variosque errores ipse Tertullianus inseruit.

I. In primis autem docet non a Socrate immortalitatem animæ, sed a Deo discendam.

II. Etsi enim a natura pleraque suggerantur, aut etiam ex prophetis hausta fuerunt, tamen philosophi multa mixta versis falsa tradiderunt.

III. Utinam, nulla hæresi existente, nihil omnino cum philosophis, patriarchis hæreticorum, experiendum foret: 0642D nec essent tum illa quibus a philosophia hæretici capiuntur, destruenda, tunc hæc quibus fideles ab hæresi concutiuntur, retundenda.

IV. Deinde ad institutum accedens, primum adversus Platonem animam natam et factam dicit, utpote ex Dei flatu.

V. Plures etiam philosophos, etsi Aristotele et Platone corpulentiam ei auferentibus, corpus animæ vindicasse.

VI. Quod paradoxon etiam Auctor hic secutus, Platonicorum argumenta, quibus incorporalem ammam asserebant, satis frivole refellit.

VII. Imo corporalitatem animæ ex Evangelio perperam probare nititur.