Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/333

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
665
666
LIBER DE ANIMA.

0665A vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animæ, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is. LVII, 16): Spiritus ex me prodivit. et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus (Is. XLII, 5): Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt: quia et Apostolus (I Cor. XV, 46): Non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illum sacramentum in Christum et Ecclesiam (Eph. V, 30, 31): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc 0665B relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabit se uxori suæ, et erunt duo in carnem unam; accidentiam spiritus passus est: cecidit enim ecstasis super illum, Sancti Spiritus vis, operatrix prophetiæ. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam Dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est (I Reg. X, II): Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Judam quoque aliquandiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, et, si jam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intravit. Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animæ, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiæ nomine, atque 0666A ita non aliunde spirantem quam ex substantiæ suæ sorte.


Caput XII.

Proinde, et animum, sive mens est, νοῦς apud Græcos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animæ ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige. Quamvis Anaxagoræ turbata sententia est: initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum illius axe suspendens, purumque cum 0666B adfirmans, et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animæ commixtione; et tamen eumdem alibi animæ addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere, quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et impassibilem subostendens, abstulit, et ipse cum a consortio animæ. Cum enim animam passibilem constet eorum quæ sortita est pati; aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo (non potest animus impassibilis induci); aut si non per animum nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil, et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, jam nec sentiet, nec sapiet, nec movebitur per illum, ut volunt.