Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/335

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
669
670
LIBER DE ANIMA.

0669A animæ ad animæ sectiones pertinebit; quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra, ut isti volunt animam. Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquæ anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito: nam et ipsi unitatem animæ tuentur, quæ in totum corpus defusa, et 0669B ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Hæc omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.


Caput XV.

0670AIn primis an sit aliquis summus in anima gradus vitalis, et sapientalis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, si negetur, totus animæ status periclitatur. Denique, qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliquis Dicæarchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia, ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum æstimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus, et sapiant nihilominus, ut muscæ, et vespæ, et locustæ, si capita decideris; ut capræ et testudines, et anguillæ, si corda detraxeris: 0670B itaque principale non esse: quod si fuisset, amisso cum suis, vigor animæ non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicæarchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque