omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis; memor semper manducandi in esurie, et bibendi in siti, et oculis videndum, et auribus audiendum, et naribus odorandum, et ore gustandum, et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium prælatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quæ potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem? Ex multitudine, ait, temporis. Satis improspecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quæ innata dicatur, ac per hoc potissimum æterna credatur. Quod enim æternum est, eo quia et innatum est, neque initium, neque finem temporis admittendo, nullum modum temporis patitur; cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine tempori vis est. Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quæ sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus, statimne obliviscitur, an aliquanto post? Si statim, et quæ erit temporis nondum supputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima, et quale est, ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur? Quoquo autem tempore illam oblivio irruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota opinor vitæ decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus ævi. Sed rursus Plato caussam demutat in corpus. Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatæ vim exstinguat. Magnæ autem et multæ differentiæ corporum, pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro ætate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiæ æstimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in caussa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animæ probaverunt, quæ proposuimus jam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum, non et ipse aliquando præsagam animam suam sentit, aut ominis, aut periculi, aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriæ, opinor, officiet. In eodem certe corpore, et obliviscuntur animæ, et recordantur. Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam ejus admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio, memoria recidiva est. Quod primæ memoriæ adversatur, cur non et secundæ refragatur? Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animæ, ut nondum immersæ domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditæ studiis, quorum discentiæ reminiscentiæ fiunt? Imo cur non ex æquo omnes recordamur, cum ex æquo omnes obliviscamur, sed tantummodo Philosophi? Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium sylva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista præcipua, totum illud pariter eversum est, cui accommodata est, ut animæ et innatæ, et in cœlestibus conversatæ, et consciæ divinorum illic, et inde delatæ, et hic recordatæ crederentur, ad occasiones plane hæreticis subministrandas.
Caput XXV.
Jam nunc regrediar ad caussam hujus excessus, ut reddam quomodo animæ ex una redundent, quando, et ubi, et qua ratione sumantur: de qua specie nihil refert, a philosopho, an ab hæretico, an a vulgo quæstio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui præsumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: cæterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidæ immersum, ita æris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.