Caput XXVIII.
Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos? Pythagoricus, ut volunt, quin et divinus, ut Albinus existimat, aut Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus, nisi Dei unius, quo Prophetæ, quo Apostoli, quo ipse Christus intonuit. Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis. Si vero Samius Sophista Platoni auctor est animarum de recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus cætera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quæ de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus, ab unica conscia et ministra matre cognoscit: ut satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciæ emergit, ut ab inferis redditus. Quis non crederet revixisse, quem crediderat obisse? audiens præsertim ab eo quæ de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse, sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et junior? Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cujus testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam? Quomodo mihi persuadebit Aethalidem, et Euphorbum, et Pyrrhum piscatorem, et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram pejeravit? Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam, quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est. Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum ejus, et, si capit, crede. Nam qui talem commentus est stropham, cum injuria bonæ valetudinis, cum fraude vitæ septinnio excruciatæ infra terram inedia, ignavia, umbra; cui tanti fuit fastidium cœli; quam non accesserit temeritatem? Quam non tentaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus reperit? quid, si defectæ jam traditionis superstites aliquas famæ aurulas hausit? quid, si ab ædituo redempta clam inspectione cognovit? Scimus etiam magiæ licere explorandis occultis per catabolicos, et paredros, et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagoræ magister, his forsan artibus divinabat, ne dicam somniabat? Quid si idem dæmon in illo fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique, qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Trojanorum commilitonum æque recognovit? Nam et illi jam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.
Caput XXIX.
Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo