tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim, vivi priores; unde ab initio æque mortui posteriores, non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis; isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille quicumque est origini fons? An formæ pœnituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte formam initii perseverasset, aut in utraque mutasset. Si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, proinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peræquare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et cæcicatis, juventæ et senectæ, sapientiæ et insipientiæ; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat; nec visualitatem iterum ex cæcitate, quia de visualitate cæcitas accidat; nec juventam rursus de senecta reviviscere, quia ex juventa senecta marcescat; nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia ex insipientia sapientia acuatur. Hæc et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quærit contrarietatum genera distinguere: quasi non et hæc tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quæ ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.
Caput XXX.
Quid autem ad cætera respondebimus? Primo enim, si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper hæsisset omnium, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset, priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex iisdem, ita totidem semper qui ex iisdem; neque plures aut pauciores exissent, quam redirent. Invenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum, paulatim humanum genus exuberasse, dum aborigines, vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythæ Parthicas, ut Amyclæ Peloponesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phœnices Africam, dum solennes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandæ popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem fœneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die, et instructior pristino. Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amœnissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenæ seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantæ urbes jam, quantæ non casæ quondam. Jam nec insulæ horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiæ humanæ, onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates arctiores, et querelæ apud omnes, dum jam nos natura non sustinet. Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel cædant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset æqua vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim, ex mortuis vivi? cum si non statim supparetur quod erogatur, in totum absumi periclitetur, præveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitæ milliario tempori, longe scilicet brevior, et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi. Igitur quæ hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.
Caput XXXI.
Jam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas, ut singulas