in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binæ et trinæ et quinæ usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma singulatur, cum et nunc plures animæ de una proferuntur. Item, cum varia ætate decedant animæ, cur una revertuntur? omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus, infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda ætate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coætanea suæ mortis, ut ævum quod reliquisset, iterum recepisset. Sed etsi eædem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et adfectionum pristinas proprietates secum referre deberent; quoniam temere eædem haberentur, carentes iis per quæ eædem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio milliarii ævi interimat facultatem recensendi, quia ignotæ tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoram, Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum; Pythagoram vero tam residem et imbellem, ut prælia tunc Græciæ vitans, Italiæ maluerit quietem, geometricæ et astrologiæ et musicæ devotus, alienus studio et adfectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat; Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat; Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eædem animæ recuperantur, quæ nec ingeniis, nec institutis jam, nec victibus eædem probabuntur? Jam nunc, de tanto Græciæ censu quatuor solæ animæ recensentur. Sed et quid utique de solo Græciæ censu, ut non ex omni gente, ex omni ætate ac dignitate, ex omni denique sexu, et μετεμψυχώσεις μετενσωματώσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique græcorum, quasi non et scythæ et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus, ob mella facundiæ?
Caput XXXII.
Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari: Thamnus et piscis fui, inquit, cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamæleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit, in Aethnam præcipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut æstiva cœna post assum. Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem præsumptionem, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim, ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam