Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/355

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
709
710
LIBER DE ANIMA.

0709A compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic prævento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliæ addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanæ quoque formæ succidisse, velut vinculis carnis cœrcendam; ita multis ævis per alios atque alios habitus fœmininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excæcasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: 0709B hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an fœminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus æque, et hominibus hominem ementitus, in Judæa quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter pœtas et hæreticos laborantem! tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de Troja gloriosius eruitur, quam de lupanari: mille navibus de Troja, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni 0709C prælio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor ne ille magis pater fuerit, qui circa Helenæ recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit.


Caput XXXV.

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, 0710A pariter fornicarius, etsi Helena minus, quidni? cum propter omnimodam divinæ et humanæ disciplinæ eversionem constituendam, recorporari animas adseveraverit: nulli enim vitam istam rato fieri, nisi universis, quæ arguunt eam, expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione, itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitæ hujus commeatu omnibus inlicitis satisfiat: scilicet facinora tributa sunt vitæ: cæterum totiens animam revocari habere, quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem (Matt. V), detrusa identidem in carcerem corporis. Hunc enim temperat totam illam allegoriam Domini, certis interpretationibus relucentem: et primo quidem simpliciter 0710B intelligendam; nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens eamdem viam vitæ communis. Cæterum, oportebat nos de mundo exire (I Cor. V), si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi præstes jubet (Luc. VI): Diligite inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum injuria provocatu, abstrahat te ad suum judicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arcteris. Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio ex observatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quæ deputetur ex fidei conventione: pactus es enim renuntiare ipsi, et pompæ, et angelis ejus. Convenit inter vos de isto. Hæc erit amicitia observatione sponsionis, ne quid ejus postea 0710C resumas ex his quæ ejerasti, quæ illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgessorem judici Deo objiciat, sicut eum legimus alibi (Apocal. XII, 10) sanctorum criminatorem, et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et judex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto