mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Cæterum, apud Carpocratem, si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et adversarius ejus intelligendus? Credo, mens melior, quæ illam in aliquid innocentiæ impegerit, adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonæ vitæ. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intelligi, id est, ex pessimis præceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero hujusmodi hæreticos Heliæ quoque invadere exemplum, tanquam in Joanne sic repræsentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio Domini (Matt. XVII): Helias jam venit, et non cognoverunt eum. Et alibi (Matt. XI): Et si vultis audire, hic est Helias qui venturus est. Numquid ergo et Judæi ex opinione pythagorica consulebant Joannem (Joan. I): Tu es Helias? et non ex prædicatione divina (Malach. IV): Et ecce mittam vobis Heliam thesbiten? Sedenim metempsychosis illorum, revocatio est animæ jampridem morte functæ, et in aliud corpus iteratæ. Helias autem non ex decessione vitæ, sed ex translatione venturus est; nec corpori restituendus, de quo non est exemptus (IV Reg. II); sed mundo reddendus, de quo est translatus; non ex postliminio vitæ, sed ex supplemento prophetiæ; idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Joannes? Habes angeli vocem (Luc. I) Et ipse, inquit, præcedet coram populo in virtute et spiritu Heliæ, non in anima ejus, nec in carne. Hæ enim substantiæ sui cujusque sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex Dei gratia. ita et transferri in alterum possunt ex Dei voluntate, ut factum est retro de Moysis spiritu.
Caput XXXVI.
In has quæstiones inde, opinor, excessimus, quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso, et ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter æmulas scilicet opiniones philosophorum et hæreticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata pariter cum carne, pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter in caussa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus utriusque substantiæ aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiæ adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animæ, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed hæreticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatæ, marem aut fœminam de carne sexum præjudicant animæ. Utriusque autem substantiæ indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quæcumque illa est ratio naturæ. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temporibus effingitur. Prior enim Adam; fœmina aliquanto serius: posterior enim Eva.