discipulus ipsius emersit Marcion quidam nomine, ponticus genere, episcopi filius, propter stuprum cujusdam virginis ab Ecclesiæ communicatione abjectus. Hic ex occasione qua dictum sit, Omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem malos, hæresin Cerdonis approbare conatus est, eadem dicere, quæ ille superior hæreticus ante dixerat. Extitit post hunc Lucanus quidam nomine, Marcionis sectator atque discipulus: et hic per eadem vadens blasphemiæ genera, eadem docet quæ Marcion et Cerdon docuerant. Post hos subsequitur Apelles, discipulus Marcionis, qui posteaquam in carnem suam lapsus est, a Marcione segregatus est. Hic introducit unum Deum infinitis superioribus partibus. Hunc potestates multas, angelosque fecisse: propterea et aliam virtutem quam dicit, Dominum dicit, sed angelum ponit. Hoc vult videri mundum institutum ad imitationem mundi superioris, cui mundo permiscuisse pœnitentiam; quia non illum tam perfecte fecisset, quam ille superior mundus institutus fuisset. Legem et prophetas repudiat. Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet; sed eo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et æream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quæ in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus, in cœlo spiritum tantum reddidisse. Hic carnis resurrectionem negat; solo utitur et Apostolo, sed Marcionis, id est non toto. Animarum solarum dicit salutem. Habet præterea privatas, sed extraordinarias lectiones suas, quas appellat phaneroseis Philumenes cujusdam puellæ, quam quasi prophetissam sequitur. Habet præterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult, quod omnia quæcumque Moyses de Deo scripserit, vera non sint, sed falsa sint.
Caput LII.
Tatianum inde, et eos qui secundum Phrygas dicebantur, κατὰ Proclum, ad secundum Aeschinem, Montanistas.
His hæreticis omnibus accedit Tatianus quidam alter hæreticus. Hic Justini martyris discipulus fuit, post hunc diversa sentire cœpit. Totus enim secundum Valentinum sapit, adjiciens illud, Adam nec salutem consequi posse: quasi non, si rami salvi fiant, et radix salva sit. Accesserunt alii hæretici, qui dicuntur secundum Phrygas; sed horum non una doctrina est. Sunt enim qui κατὰ Proclum dicuntur, sunt qui secundum Aeschinem pronuntiantur. Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam blasphemiam non communem, sed peculiarem suam: et communem quidem illam, qua in Apostolis quidem dicant Spiritum Sanctum fuisse, Paracletum non fuisse: et qua dicant Paracletum plura in Montano dixisse, quam Christum in Evangelium protulisse, nec tantum plura, sed etiam meliora atque majora.
Caput LIII.
Denique Blastum, Theodotum utrumque, Praxean et Victorinum.
Privatam autem blasphemiam illi qui sunt κατὰ Aeschinem, hanc habent, qua adjiciunt etiam hoc, ut dicant Christum ipsum esse Filium et Patrem. Est præterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui latenter judaismum vult introducere. Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Moysi, XIV. mensis. Quis autem nesciat, quoniam evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum rediget? Accedit his Theodotus hæreticus byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus negavit, in Christum blasphemare non destitit. Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia præ cæteris, nisi sola justitiæ auctoritate. Alter post hunc Theodotus hæreticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse