Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/366

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
731
732
TERTULLIANI

0731A. Sed et Stoici Deum malunt providentissimum humanæ institutioni, inter cætera præsidia divinatricum artium et disciplinarum, somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Hæc quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et taliter interpretandam. Nam de oraculis etiam cæteris, apud quæ nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam dæmoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiæ suæ scenam, in ista æque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et prænuntiationum, quæ magis lædant juvando, dum per ea quæ juvant, ab 0731B inquisitione veræ divinitatis abducunt, ex insinuatione falsæ. Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica, et interim libera est: quo nemo dubitaverit, domus quoque dæmoniis patere; nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginihus circum venire.


Caput XLVII.

Definimus enim a dæmoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia: quanto magis vana, et frustratoria, et turbida, ludibriosa, et immunda. Nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res. A Deo autem, pollicito scilicet et gratiam Spiritus Sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos 0731C et ancillas suas, ea deputabuntur, quæ ipsi gratiæ comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, ædificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peræquante Deo justis et injustis; siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat: et major pene vis hominum ex visionibus Deum discunt. Sicut ergo dignatio Dei et in ethnicos, ita et tentatio Mali et in sanctos, a quibus nec interdiu 0732A absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia, quæ sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro, quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi caussa alicujus visionis? Num ergo hæc species naturali formæ relinquenda est, servans animæ etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem quæ neque a Deo, neque a dæmonio, neque ab anima videbuntur accidere, et præter opinionem, et præter interpretationem, et præter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi ejus separabuntur.


Caput XLVIII.

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis 0732B noctibus, quasi jam emergente animarum vigore, producto sopore. Ex temporibus autem anni, verno magis quieta; quod æstas dissolvat animas, et hyems quodammodo obduret, autumnus, tentator alias valetudinum, succis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ; si neque resupina, neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa jecoris angina sit mentis. Sed hæc ingeniose æstimari potius, quam constanter probari putem, etsi Plato est qui ea æstimavit; et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis, nunc præsumptio, nunc superstitio disciplinam somniis 0732C præscribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud oracula incubaturis jejunium indicitur, ut castimoniam inducat: præsumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt, onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas, legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, præter sapientiam reliquam, somniorum præcipue gratiam a Deo redemerunt, et impetrandorum, et disserendorum. Jejuniis