Quod hoc Menandri balneum? magicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro Deo ipso mori lex est; cum contra, omnes jam nationes ascendant in montem Domini, et in ædem Dei Jacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exigit. Nec magiæ tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam, ætate renovata. Hoc enim ne Medeæ quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch (Gen. V), et Helias (IV Reg. II), nec mors eorum reperta est, dilata scilicet: cæterum morituri (Apocal. XI) reservantur, ut Antichristum sanguine suo exstinguant. Obiit et Joannes, quem in adventum Domini remansurum frustra fuerat spes (Joan. XXI). Fere enim hæreses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes præsidia quo pugnant. Postremo, compendium est, ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit? quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, adsistant; videat illos meus Thomas; audiat, contrectet, et credat.
Caput LI.
Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animæque. Sed quidem ad immortalitatem animæ, quam quidam non a Deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhærere corporibus. Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad cœlum statim expedit, in Politia tamen cujusdam insepulti cadaver opponit, longo tempore sine ulla labe, præ animæ scilicet individuitate, servatum. Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum