Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/369

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
737
738
LIBER DE ANIMA.

0737A in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et acris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse. Quid enim, si aridior aer, et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior? quid, si et genus mortis ante jam corruptelæ materias erogarat? Ungues autem, cum exordia nervorum sint, merito, nervis resolutione porrectis, provectiores, et quotidie, deficiente carne expelli videntur. Comæ quoque alimenta de cerebro, quod aliquandiu durare præstat secreta munitio. Denique, in viventibus etiam pro cerebri ubertate, vel affluit capillago, vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animæ subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit. Et hoc enim in opinione quorumdam est. 0737B Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animæ. Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animæ adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix quod et ipsum homo non utique mereatur, pœnali exitu impendi. Cæterum, anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animæ indivisibiliter accidentem. Dividetur autem mors, si et anima, superfluo scilicet animæ quandoque morituro. Ita portio mortis cum animæ portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici. Scio fœminam quamdam vernaculam Ecclesiæ, forma et ætate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc 0737C sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, 0738A rursumque condita pace, situi suo reddidisse. Est et alia relatio apud nostros, in cœmeterio, corpus corpori juxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suæ signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium. Magis enim credam ex Deo factum, quam ex ullis animæ reliquiis: quæ si inessent, alia quoque membra movissent; et si manus tantum, sed non in caussam orationis. Corpus etiam illud non modo fratri cessisset, verum et alias, mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe unde unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt. Mors si non semel tota est, non est; si quid animæ remanserit, vita est. Non magis vitæ miscebitur mors, 0738B quam diei nox.


Caput LII.

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animæ, seposita quæstione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturæ deputans placidæ cujusque mortis; extraordinariam vero præter naturam judicans violenti cujusque finis. Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus, mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali: facile autem usurpari naturæ nomen, in ea quæ videntur a nativitate ex accidentia adhæsisse. Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturæ adscriberetur. Porro, non 0738C in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. Denique, si non