deliquisset, nequaquam obiisset. Ita non erit natura, quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem. Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim? Quæ tantam animæ et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. Nam etsi præ gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon spartanus, dum victorem Olympiæ filium amplectitur; etsi præ gloria, ut Clidemus atheniensis, dum ab histrionibus ob præstantiam auro coronatur; etsi per somnium, ut Plato; etsi per risum, ut P. Crassus: multo violentior mors, quæ per aliena grassatur, quæ animam per commoda expellit, quæ tunc mori adfert, cum jucundius vivere est, in exultatione, in honore, in requie, in voluptate. Vis est et illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, lætante comitatu, intestino repente perculsu, cum tota securitate desidunt. Non secus naufragia sunt vitæ, etiam tranquillæ mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, cum animæ navigatio evertatur.
Caput LIII.
Sed quo deinde anima nuda et explosa divertit, sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum. Plane ad immortalitatem animæ hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de ejuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur: habitum enim sustinens defectionis, abducitur, dum absumi videtur, et conjecturam præstat interitus de excessus temperatura. Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum. Dum igitur hæc ex propria quaque injuriæ caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse præsumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore; actu elanguens, non statu: constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse. Sic et rapida quæque mors, ut cervicum messis, semel tantam januam pandens, ut ruinæ vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animæ moram præstat, nec discessum ejus in momenta discruciat. At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur; et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit. Non omnis autem pars statim et abscissa est quia postera est; nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et