gestasse, utpote naturas substantiæ spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent. Igitur, cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare, hoc esse proprium angelicæ potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. «Quanto magis, inquis, ex aliqua certum est!» Sed nihil de eo constat, quia Scriptura non exhibet. Cæterum, qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant etiam ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est, cum sit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur, nec ostenditur, quid postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem, qui semetipsos potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare, quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuisset angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia, quam de ullo genere cœlestium substantiarum; cum adeo terrenæ qualitatis extiterit, ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta, quando terrena non esset; quo terrena cœlestibus pasta est, quando cœlestis non esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit (Ps. LXXVII), angelorum edit homo); non tamen infringitur semel separata conditio Dominicæ carnis, ex caussa alterius dispositionis. Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat ut indueret, cujus est mors: eam porro carnem, cujus est mors, nativitas antecedit.
Caput VII.
Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut præjudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt. XII, 48): Quæ mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles, quid jam responsum sit a nobis Marcioni eo libello, quo ad Evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis istius. Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint hæreses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. «Sed tentandi gratia nuntiaverant et matrem et fratres, quos non habebat.» Hoc quidem Scriptura non dicit, alias non tacens, cum quid tentationis gratia factum est circa eum: Ecce, inquit (Matt. XXII), surrexit legis doctor, tentans eum. Et alibi (Matt. XIX): Et accesserunt ad eum Pharisæi, tentantes. Quod nemo prohibebat hic quoque significari, tentandi gratia factum. Non recipio quod extra Scripturam de tuo infers. Dehinc, materia tentationis debet subesse. Quid tentandum putaverunt in illo? Utique, natusne esset, an non; si enim hoc negavit responsio ejus, hoc captavit nuntiatio tentatoris. Sed nulla tentatio tendens ad agnitionem ejus, de quo dubitando tentat, ita subito procedit, ut non ante præcedat quæstio,