aliud esse, ut non suggerat unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonio originis suæ non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur: carne, terrenum; sanguine, aquenum. Nam, licet alia sit species qualitatis, hoc est, quod ex alio aliud fit, cæterum, quid est sanguis, quam rubens humor? quid caro, quam terra conversa in figuras suas? Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam; aspice nervorum tenaces connexus, ut traduces radicum et venarum ramosos discursus, ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in abdito thesauros, ut metalla carnis. Hæc omnia terrenæ originis signa et in Christo fuerunt: hæc sunt quæ illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis. Aut edite aliquid in illo cœleste de Septemtrionibus, et Vergiliis, et Suculis emendicatum. Nam quæ enumeravimus, adeo terrenæ testimonia carnis sunt, ut et nostræ. Sed nihil novum, nihil peregrinum deprehendo. Denique, verbis tantummodo et factis, doctrina et virtute sola Christi, homines obstupescebant. Notaretur etiam carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenæ non mira conditio: ipsa erat, quæ cætera ejus miranda faciebat. Cum dicerent: Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium formam ejus hæc erat vox. Adeo nec humanæ honestatis corpus fuit, nedum cœlestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque Prophetis de ignobili aspectu ejus, ipsæ passiones, ipsæque contumeliæ loquuntur: passiones quidem, humanam carnem; contumeliæ vero, inhonestam probavere. An ausus esset aliquis unque summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare faciem, nisi merentem? Quid dicis cœlestem carnem, quam unde cœlestem intelligas, non habes? Quid terrenam negas, quam unde terrenam agnoscas, habes? Esuriit sub diabolo, sitiit sub Samaritide, lacrymatus est super Lazarum, trepidavit ad mortem.
Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/386
Appearance