Jump to content

Pagina:Patrologia Latina 002.djvu/397

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
793
794
DE RESURRECTIONE CARNIS.

0793A Quod denique Scripturis caro illustretur. Cap. X.

Neque vero Dei potentiam excedere resurrectionem carnis. Cap. XI.

Divinæ enim potentiæ exemplum esse diei ac noctis, hyemis et æstatis, veris ac autumni vicissitudines. Cap. XII.

Phœnicem etiam, Orientis alitem, qui semetipsum funerans renovat. Cap. XIII.

Atqui et caussam restitutionis carnis idoneam subesse Dei in bono remunerando et malo puniendo judicium. Cap. XIV.

Cum enim operarum inter se anima et caro societatem habeant, oportere etiam, aut pœnæ, aut gratiæ communicare mercedem. Cap. XV.

Etsi enim vas animæ caro appelletur, non tamen 0793B propterea, non et meritis animæ communicare. Cap. XVI.

Atque adeo, cum animæ facta per carnem administrentur, non sufficere animam foveri aut cruciari, sine carne, pro operibus carnis. Cap. XVII.

Deinde apud omnes edictum Dei pendere: resurrectionem mortuorum. Cap. XVIII.

Quam quidam male in imaginariam significationem distorquent. Cap. XIX.

Non omnia enim prophetas per imagines concionatos; tum quod, si omnia figuræ, quid erit illud cujus figuræ? tum quod in ipsum Christum insigniora quæque luce clarius, vere, non figurate, adimpleta sint. Cap. XX.

Tot quoque esse instrumenta divina, ita aperte corporalem 0793C contestantia resurrectionem, ut nullam admittant figuratæ significantiæ suspicionem. Cap. XXI.

Respiciendum esse denique ad illas Scripturas, quæ non sinunt credere, resurrectionem aut jam factam, aut ab excessu statim vitæ fieri. Cap. XXII.

Etsi autem Apostolus, ad Colossenses, spiritaliter nos resuscitatos dicat, non negare tamen, etiam corporaliter resurrecturos. Cap. XXIII.

Quippe cum ipse, Epistolis suis ad Thessalonicenses, resurrectionem aperte confirmet. Cap. XXIV.

In Apocalypsi similiter Joannis, ipsa tempora resurrectionis indicari. Cap. XXV.

Quid? quod liceat etiam corporalem resurrectionem de patrocinio figurati eloquii prophetici vindicare. Cap. XXVI.

0793D Tum terræ, tum vestimentorum nomine. Cap. XXVII.

Imo, sicut vocibus, ita et rebus ac factis prophetatam resurrectionem. Cap. XXIII.

Manifestissimam denique esse de eadem Ezechielis determinationem. Cap. XXIX.

Eamque talem, ut figurate aut allegorice non possit intelligi. Cap. XXX.

Cum aliis quoque manifestis prophetarum probetur testimoniis. Cap. XXXI.

Iisque ejuscemodi, quibus prædicatur etiam corporum insepultorum resurrectio. Cap. XXXII.

Porro etiam in Evangeliis, non omnia in parabolis a Domino pronuntiata. Cap. XXXIII.

Imo in omni resurrectionis mentione, corporalitatem 0794A carnis a Domino proprie significari, totumque hominem esse a Deo elevandum, quem diabolus totum elisit. Cap. XXXIV.

Utrumque proponi corpus et animam distincte ad gehennam et ad vitam æternam. Cap. XXXV.

Hinc susdeque vertitur Sadducæorum sententia. Cap. XXXVI.

Quanquam adeo carnem Christus dicat nihil prodesse, ex materia dicti sensum esse dirigendum. Cap. XXXVII.

Maxime, cum etiam factis mortuos resuscitando, futuram resurrectionem significarit. Cap. XXXVIII.

Resurrectionem quoque Apostolicorum Actorum instrumenta testari. Cap. XXXIX.

Perperam proinde suo etiam more hæreses pro se interpretari 0794B interiorem et exteriorem hominem, quasi per corruptionem, exterioris carnis corruptelam intelligat. Cap. XL.

Sicuti etiam illud de domo tabernaculi nostri quæ dissolvitur. Cap. XLI.

Sed demutari duntaxat cadavera, non morte devorari; cum gigantum antiquissimorum crates adhuc supersint, sicuti etiam dixerit Auctor alibi. Cap. XLII.

Neque vero etiam peregrinationem a corpore pro ipsis facere, quod addat Apostolus, reportare debere per corpus secundum quæ gessit quis, bonum sive malum. Cap. XLIII.

Item etiam inde quod dicat: Vitam Jesu manifestandam in corpore. Cap. XLIV.

Alia etiam cæcitate eos impingere in veterem et novum 0794C hominem. Cap. XLV.

Sicuti idem Apostolus carnem damnare videatur; carnis opera damnare. Cap. XLVI.

Carni enim salutem repromittere. Cap. XLVII.

Apertissime denique, I Cor. XV, resurrectionem carnis ab illo confirmari. Cap. XLVIII.

Atque adeo ex antecedentibus disci, quali conditione exhæredaverit a regno Dei carnem et sanguinem, nempe carnis opera. Cap. XLIX.

Imo, omissis ejusmodi interpretationibus, ipsas quoque substantias carnis et sanguinis, non aliter quam sunt, intellectas, licere resurrectioni vindicare. Cap. L

Vel per Christum idipsum probari, qui carnem et sanguinem secum vexerit in cœlum. Cap. LI.

Et vero, etiam eodem corpore venturos mortuos, disputare 0794D Apostolum. Cap. LII.

Neque enim corpus animale posse animam intelligi, sed carnem. Cap. LIII.

Nec etiam, ut supra attigit, carnem a vita devorari, sed id quod in ea mortale est. Cap. LIV.

Aliud insuper esse demutationem, aliud perditionem carnis. Cap. LV.

Alioqui absurdum esse, aliam substantiam, nempe carnis, operari; aliam, nempe animæ, mercede dispungi. Cap. LVI.

Oportere etiam resurrectionem integram credere, Scripturis id affirmantibus. Cap. LVII.

Et carnem itaque et animam, sententiam salutis aut pœnæ subituram. Cap. LVIII.